# Opera omnia 1586.5-8

Ficino, Opera omnia, 1586.5 to 1586.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1586.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1586.5

Quomodo si bonum est, necessarium sit esse malum: & quomodo uniuersum ex materia constat Cad. VII. & forma ex mente atque neceßitate, POst haec in septimo capite monstrat: cur necessarium sit, si bonum est. fore malum. Profectò mun Sdanum opus ab ipso Deo factum, nunquam praesenti effectu, actuque factum esset: nisi fieri potuisset. ADuo igitur cogitantur tum potentia, tum actus essendi. Quae quidem inter se contraria, id est, opposita sunt: nam & qua ratione actu iam existit, nequid ulterius effici, & qua ratione fieri poterat. nondum erat in actu. Item potentia quidem eiusmodi terminus est à quo: actus autem terminus est in quem effectio mundi progreditur. Actus quidem existit iam in potentia mundi, potentia uerò non in actu quidem, sed potius est sub actu: atque ita haec hunc ordine quodam antecedit, ra tionisque discursu, sicut in qualibet rerum apud nos genitura, potentia haec aut illa nascendi actum proprium, & praecedit tempore, & in actum procedit in tempore. Si quaeras de prima nascituri mox mundi potentia quid nam fuerit. respondebo, neque prorsus aliquid extitisse, iam enim fuisset in actu, neque rursus omnino nihil, non enim aliquid fundatur in nihilo, Dicam ergo, fuisset nonnihil ipsam inquam, existendi potentiam atque materiam. non, inquam, in Deo fundatam: Deo enim nihil accidit non fundatam rursus in nihilo, sed ipsum potius fundamentum, non quidem in ipsa di uini architecti intentione primum. sed potius ultimum. Primum nanque, id est, praecipuum in ipsa Dei sententia est forma mundi, posterius uerò materia sub mundi forma se occultans. Vicissim uerò in operis expeditione primum est materia, subsequens uerò forma. Constat igitur uniuersum, ut Pla ro inquit, ex mente, id est, actu formali, qui sanè est diuinae mentis uoto praecipuum, mentisque imago. Item ex necessitate, id est, materia, quae non tàm intentione propria, quam necessaria quadam conditione ad hoc opus accipitur. Si igitur est ipsum bonum efficacissimum omnium, necessariò Plotinus uult, opus inde sequi mundanum. Si mundus est, necessario est materia, quae malum est. Si ergo bonum est, sequitur necessarid malum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
