Latin
1587.1 to 1587.4
Ficino, Opera omnia 1587.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VIII. Vbitat autem in octauo libri capite, utrum materia sit causa in animo, tum inscitiae, tum pra Juitatis, an potius forma quaedam, complexioque formarum? Respondet mox: Si forma corpo rea qualiscunque dicatur, sit mali in animo causa, propterea causam esse mali, quoniam forma haec materiae addicta est, prorsus materialis affecta. nec uera sit forma, sed imago quaedam formae, passioque materiae. Cum regionem sub coelo nobilem instabiliter, ac quasi per se uacillantem, necesse sit regi, ducique à regione coelesti, mobili quidem, sed stabiliter mobili, id est, perpetuo eodemque semper tenonore uolubili. Rursus coelestem regionem motui subiectam, quasi nondum perfectam à superiori prorsus immobili gubernari, meritò inferiores in hac nostra materia formas, ad formas quę sunt in coelo redu cimus, &coelestes iterum formas, ad illas, quę sunt in ipso coeli fabro, duceque referimus: neque aliud ibi sunt hę formę quam ipsa fabri, ducisque intelligentia: ideoque in se ipsis existere iudicantur. Formae quidem sub coelo à coelestibus longe degenerant, illinc enim purę sunt, &integrae, efficaces, passionis expertes, neque pugnaces: hi autem commixtione aliqua inquinatę mancę, inefficaces, innumeris subditę passionibus, &si quid agunt ad pernitiem inter se pugnantes. Veruntamen hae cum coelestibus, tum in ipso corpore genere, tum in materia, motuque congruunt. Hae igitur à formis penitus incorporeis, &procul à materia, omnique motu in se consistentibus multò magis degenerant, quam à coelestibus, usque adeò, ut si sublimes illae sunt formae, hae iam deformes quaeda notae sint, uel exigua ualde incertaque formarum uestigia in materia prorsus informi: materia, inquam, iam ita superanti formas, sicut &in coe lo formae superant coniunctam sibi materiam, &super coelum formae materiam omnem à se procul elimi nant. Age rursus lucem, in se ipsa considera, &in ea uires omnes, gradusque colorum, qui tamen in ipsa lu ce nihil aliud sit, quam ipsa. Animaduerte subinde colores in herbas traductos, cognosces subitò quam longè colores, qui his materijs insunt, ab illis decidant, qui in luce imò in se ipsis existunt. Mitto, quod hi colores obumbrati iam sunt, &contraria tum luci, tum sibi inuicem natura polluri.