# Opera omnia 1588-2

Ficino, Opera omnia, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1588-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1588-2

Cap. IX. cognoscere. Verit in capite IX. quomodo quod informe est cognoscatur, cum & uirtus cognoscendi sit forma, & ipsa per formam actura sit, & obiectum per formam uirturi sit occursurum. Responet per lumen cognosci tenebras, id est, fingendo quidem totum lumen abesse extremas tebras cogitari: fingendo uerò deesse hic luminis partem, quàm alibi uideamus, agnosci aliquid tenebrosum. Similiter omnem formam auferendo, animum uaticinari materiam: sed formas auferens do nonnullas aliquid cogitari deforme. Sed mirum hic aliquid accidit Sicut enim neque sine luce uidemus quiequam, neque in luce tenebras: ita neque sine forma quicquam intelligimus, neque per formam uel in forma materiam. Animus denique sicut ipsum bonum supra lumen intellectuale cognoscit, sic materiam infra lumen eiusmodi fingit. Cognitio autem utraque uaticinium potius quàm ratio nuncupanda uidetut. Quòd materia sit mala, non quia qualis sit, sed quia non qualis: sic Deus est sine qualitate bonum. Item Cap. X. materiam esse prorsus informem, & quia fit forma. Ost haec autem in reliquis libri capitulis quaestiones mouet, & soluit. Quaestio prima in capiculo X. Vtrum materia si non sit qualis, possit esse mala. Solet enim ad qualitatis genus uirtus, & uitium, bonitas & malignitas pertinere. Respondet. Quae mixta sunt ex subiecto quodam, atque forma, ita solere uel bona, uel mala censeri. At uerò quae simplicissima sunt, non ita, sed ali ter iudicari. Sic ipsum rerum principium quando, uel dicitur bonitas, non est qualitas: uel quando dicitur bonum, non est quale. Ipsum enim est ipsa bonitas. non qualitate solum, sed substantia essentiaque superior, sic rerum ultimum, id est, materia, ubi malignitas appellatur, non est qualitas, alioquin, & inde subiecto alio foret, neque sic foret ultimum, per naturam formalem, nonnihil boni formalis haberet Item ubi denominatur mala, non ita cognominatur, quia ipsa sit aliquid ex subiecto & qualit. te compositum, alioquin neque esset ultimum, posset enim in simpliciora resolui atque subiectum: & ipsas eius qualitas, neque cum quibusdam alijs potissimum congrueret qualitatibus, alioquin ma teria non foret ad quaslibet capiendas aequè parata, neque etiam esset qualitas pariter ad omnes qua litatis indifferens: nam sic quidem, & ipsa iam ad naturam sortemque materia traheretur: & si quid forte formale iudicaratur, saltem id insuper sequeretur, ut quod omnium subiectum dicitur, sic adhuc ex forma & subiecto compositum. Oportet tamen ne in infinitum sit processus, ad subiectum simplex & informe penitus deuenire.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
