# Opera omnia 1589-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1589-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1589-2

Cap. XI. Vaestio secunda in XI. capite ita quaerit Cum priuatio ob defectum in se esse non possit, se quitur, ut extrema priuatio ob extremum defectum minimè omnium per se, & in se possit existere. Quoniam igitur modo, aut ipsum malum summa priuatio est, aut si est eiusmodi, quo nam pacto per se, uel in se consistit? Respondemus ad haec, priuationem summam, id est, formarum omnium puram uacuitatem, neque in alio esse posse, alioquin non foret illic extrema uacuitas: neque reuera in se, quia uidelicet à nullo dependeat, sed quoniam à nullo tanquam subiecto quodam sustineatur Itaque nemo dicat uel animam, uel in anima esse primum ipsumque malum, alioquin non foret in anima intellectus, non uita, non essentia, nec anima ipsa foret amplius anima. Vtrum ipsum malum non sit purum malum, sitque in anima. Respondetur esse purum, neque in anima. Cap XII. Vaestio tertia in capite XII. tentat, utrum liceat ipsum, primumque malum iudicare non purum undique malum, atque ita in anima collocare. Respondeo: primum, summumque malum apud Plotinum intelligi extremam formarum uacuitatem, quae quantum ad formas perti net, sit & puram uacuitas. primaque materia, quae quidem siquid formale haberet intrinsecus, non esset materia uera, sicut neque uera forma est, quae materiale aliquid in se admittit. Rursus: si non est uera materia, si qua intrinsecus formalis euaserit: ita neque uera forma, quęcunque materialis euadit: praesertim quia si materia dum fingitur in melius, id est, formalem traduci sortem, definit esse uera, mul tò magis forma uera cessat existere forma. dum in deterius, id est in materiam transfertur. Vt igiturà non uero perueniamus ad uerum, oportet tum ad formas supra materiam puras ascendere, tum ad puram infra formas materiam deuenire. Quamobrem materia semper est pura uacuitas nam & dum formas omnes uidetur habere, nullas habet: tum quia non uere sunt eiusmodi formae, tum quia neque ullam sibi propriam contrahit, neque seruat inde uestigium: & forsan speculi more quę non habet, ostentat habere. Vtrum ipsum malum sit impedimentum in anima. Respondetur, extra animam esse primum malum, & primum bonum: & animam per quatuor gradus descendere in malum, scilicet materiam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
