# Opera omnia 1589-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1589-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1589-3

Cap. XIII. Vaestio quarta in capite XIII. Vtrum primum malum sit ita pronendum in anima, ut malum hoc non ràm priuatio sit, quàm impedimentum ad bonum proprium consequendum. Ne Egat impedimendum eiusmodi, scilicet, uitium esse primum malumatum quia propterea dici tur malum, quod impediendo bonum deducit ad malum, non est igitur primum malum Item sicut uirtus non est summum bonum, ita neque prauitas summum solum malum. Virtutem uerò non esse in bonitare primo, summumque patet, tum quia & in labore uersatur, & appetitum naturae non implet: tum quia à potentia quadam ociosa prouenit in effectum, cursuque temporis à minori pergit in majus: tum quia compositionem in se aliquam admirtere potest. Haec autem in ipsum simpliciter bonum cade re nequeunt. Sicut ergo ipsum bonum est uirtute praestantius, sic ipsum malum est inferius uitio, lon geque deterius. Profecto animae, malum est ad materiam se deflectere, quam Plato in Thethaeo nomi nat dissimilitudinis regionem, scilicet diuinitati undique dissimillimam. Delabitur autem in le thęum hoc profundum per gradus quatuor, quasi flumina quatuor. Primò quidem gradu hanc cor poris fabricam imaginaturattentius secundo, affectat ardentius: Tertio iam coniuncta fabricat: quarto coitus eiusmodi uoluptatem ducit in habitum. Hactenus per flumina quatuor ad inferos animus praecipitari uidetur. ita praecipitatus rursus ibidem per quatuor quoque reuolui: quando uidelicet iudicium imaginatione penitus obcaecatur. Item affectus ex humano fit ferinus. Hinc coi tus eiusmodi, cum corpore corpoream reddit animam. Denique habitus animum corporis commer tio detinens fit penitus indelebilis, nisi fortè diuinitus deleatur. In quo quidem gradu animus à Pla tone dicitur postquam delapsus ad inferos fuerit, dormitare. Quomodo malum in anima sit debilitas, & qualis debilitas, & quomodo à materia: quomodo anima corpo ri coniuncta sit: quomodo separata: quomodo materia dependet ab anima: &

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
