# Opera omnia 159.1-4

Ficino, Opera omnia, 159.1 to 159.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/159.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/159.1

Igitur essentia animi in ea consideratione erit aliquid praeter corpus. Iudicium uerò con iiderationis illius ideo uerum fore putamus, quia meram prorsus naturam animae sequeretur, non imagines acceptas extrinsecus. Esset ergo iudicium naturale admodum, ideoque uerissimum. Itaque si deinde expergiscatur, ut nos nunc, & sentiat, non erit, ut nos ad inquisitionem spiritalium ineptissimus, sed uiam aliquam habebit commodiorem, per quam ita quandoque ad sui ipsius considerationem se comparet, ut pronunciet se esse aliquid praeter corpus. Qua quidem uia carent nunc animae miserae, quę per naturam & sensus corpora tum propria, tum aliena prius attigerunt, quàm seipsas attigerunt, quam seipsas considerarent. Vnde miserabilis ille profectus est error, ut nequeant seipsas seorsum à labe corporis peruidere. Hactenus educationem fictam ab Auicenna narrauisse sufficiat. Deinceps qualem Plato noster educationem in septimo de republica libro describit, breuiter perstringamus. Finge, inquit, quandam sub terra speluneam, in ea homines nutritos à pueritia, ita ceruicem & manus à tergo, pedesque columnis quibusdam alligatos, ut neque moueri usquam, neque alia nisi, quae è conspectu imposita speluncae parte apparent aspicere possint. Post tergum uerò supernè lampas accensa sit, atque inter lampadem & illos qui ligati sunt alij multi deambulent, loquanturque inuicem, ferentes manibus uaria arborum animaliumque simulachra. Qui igitur ita uincti sunt, nunquam reuera uel seipsos, uel alia eorum quae narrauimus, ulla uidebunt, sed solas uel sui umbras, uel aliorum quae propter ignem à tergo accensum tantum ante suos oculos in aduersam partem speluncae re sultant. Quamobrem nihil aliud aut se esse quàm sui umbras, aut alia aliud esse, quàm umbras illorum existimabunt, aut lumen ipsum esse aliud quàm exiguum illud quod ibi reflexum apparet, opinabuntur. Siquis autem horum qui uincti sunt, forte soluatur, subitoque lampadem & alia sub illa quae sequuntur à tergo, retro uersus intueri cogatur, caligabit protinus, & dolebit, ac propter splendorem intueri non poterit illa, quorum umbras paulò antè cernebat. Multoque magis id illi malum continget, si à spelunca sursum ad coeleste diurnumque lumen repentè trahatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
