Latin
159.5 to 159.8
Ficino, Opera omnia 159.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quare non subitò, sed paulatim conuenientibus gradibus ab umbris rerum ad res ipsas, item à luminis imagine ad lumen ipsum est perducendus, ita ut quae in spelunca sunt apud illos, prius illic in aqua uideat, quàm ibidem in seipsis inspiciat. Rursus quae extra speluncam apud nos sunt, primò nocte hic ad Lunam in qua similiter, deinde in seipsis terrena haec, similiterque in coelo coelestia nocte itidem solum intueatur. Postea uerò die tam Solem ipsum, quàm quae sub Sole uidentur, prius in aqua, post in seipsis illa, demum Solem in coelo suspiciat. Hac potissimum ratione singula sincerè facileque discernet, atque existimabit se coecum deceptum miserumque fuisse, quando sub specu uinctus exiguis rerum umbris fuerat oc cupatus. Proinde quae comparatio est speluncae illius ad hunc modum, quem uisibilem nominamus, eadem fermè mundi huius ad illum quem inuisibilem diuinumque uocamus. Siquidem hîc animae miserae moribundi corporis clausae tenebris, &carcere coe co, neque seipsas unquam, neque alia ulla reuera, neque uerum Solem, imò sui aliorumque umbras, &exilem quandam ueri Solis imaginem intuentur. Verae enim mentes, uerae res quaeque, uerus Sol in mundo solum sunt inuisibili, quae si absque congruis educationis disciplinarumque gradibus repentè intueri conemur, caligamus protinus, &dolemus. Conuenientibus uerò tum morum, tum doctrinarum, tum temporis perducti gradibus, sincerè discernimus iudicamusque coecos illos &miseros, qui falsis mundi huius umbris imaginibusque falluntur, occupantur, atque premuntur. Veruntamen quando animus ab immenso inuisibilis mundi lumine in corpus obscurum regendum mouendumque descendit. nouis, suaeque naturae contrarijs obrutus tenebris, caecutire diu &titubare compellitur. Adde &propter repentinam maximamque in deterius mutationem, diu cogitur aegrotare, atque fermè sic affici, ut ij qui propter phrenesim, uel somnum, uel ebrietatem falsis imaginibus illuduntur atque uexantur. Aut certè non aliter se habere, quàm siquis à Solis lumine in cauernam illam, quam descripsimus, repentè praecipitetur. Adeò enim nouis tenebris offundetur, ut aut nullo modo, aut uix tandem sub exiguo illo cauernae lumine umbras illas tantum quas narrauimus, discernere possit. Praeterea ob subita illam &in peius mutationem, in morbos tam sensus, quàm corporis uarios incidet. Haec à Platone in libro de repub. septimo. Sed redeamus tandem ad ea quae ab initio statueramus.