# Opera omnia 1590-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1590-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1590-2

so esse queat materia prorsus informis, ac malum omnino deforme. Oportere uerò materia esse, nos superioribus, & in theologia probamus, & alibi cum Plotino iterum comproba bimus: atque sic in praesentia breuiter confirmamus. Operum singulorum formae siue artè, siue natu ra fiant, in materias ubique proprias resoluuntur: quae quidem materiae quantum ad formas postea comparandas pertinet, sunt, informes: quamuis formam habere aliam possint. Vniuersi igitur mun dani operis forma. quae forma est uniuersa, in materiam redigitur prorsus informem, ac si fingatur inateriam hanc neque fieri uniuersum, aliquam adhuc praeter mundanam habere formam. Forma saltem eiusmodi in materiam per se omni forma carentem, denique deducetur: nisi quis fortè sub for ma hac aliam, rursusque aliam absque fine subesse confingat: quod quidem fieri nequit: tum quia cum forma quaelibet subsequens loco materiae, alia sit forma deterior, certè processio hoc paulatim defi ciens in deterius in infinitum perdurare non potestitum quia si nusquam prima forma, nec usquam materia prima daretur, nusquam operi daretur exordium: imò materiarum, formarumque turba innumeralis operis construendi principio, fini, ordini, unioni prorsus aduersaretur: tum quia mate ria cum ob defectum proprium seipsam formare non possit, ideoque formetur ab alio, terminum utrin que formarum, tum primum, tum ultimum à superiori quodam formatore sortitur: tum denique cum ad principium uniuersi primum, finemque ultimum ueniatur, merito non licet per materias, atque formas, quę ab efficiente principio ad finam cerrum perduci solent, absque exordio terminoque pro cedere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
