# Opera omnia 1591-2

Ficino, Opera omnia, IN LIBRVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1591-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1591-2

IN LIBRVM ENNEADIS PRIMAE, NOVVM Comment. TRVM quandoque liceat animam uià corpore soluere nec ne: quidam inter se Platoni ci litigant: & utrinque pro causa sua patronos adducunt Platonem atque Plotinum, prae cipuè uerò duo, Olympiodorus atque Macrobius dissidere uidentur. Macrobij quidem, parti fauent argumentationes quaedam Socratis in Phedone: pluresque Plorini. Argu mentatio Socratis autoritate potissimum Orphica nititur Orpheus sub uniuersali proui dentia louis: id est, animę mundanę Dionylij collocas prouidentiam id est, naturum: cui Titanes, id est, Dae mones subministrent: qui persuasi à lunone, id est, processionis generationisque cura laniare Diony sium finguntur quia commune illius in cunctis aequè gignendis & mouendis officium differen inter se partiuntur in sortes. rerumque species ad singula generando deducunt. Fingit praetere us Titanas quia laniarum Dionysium deuorauerint, fulminatos: id est à Ioue ad alta conuersos que homines ex illorum excendio genitos id est, eorum diuino ministerio procreatos. Et quia hon nes geniti sint ex Titanibus, qui Dionysij corpore nutriti fuerant: ideo eos nominat Dionysiacos, quasi quaedam Dionysij membra sint ex Titanibus germinantibus inde repullulantia ideò ut & corpus humanum sit pars Dionysiaci, id est, mundani corporis: & humana natura uitaque sit portio qua dam naturae, uitaeque illius. Et siquid in nobis propriae formae inest, munerisque proprij, quod & prorsus existit, debeat obtemperare communi. Quamobrem Dionysij id est uniuersalis narurę prouidem tia custoditi, debemus in hac custodia permanere: neque antequam Deus iubeat hinc abire: item ser uare, quod accepimus inde, quatenus accepimus conseruandum: neque dissoluere, quod Deus ipse ligauit: neque uim ipsi Dei membris inferre, Hanc Orphicam sententiam Socrates in Phędone pri mo quidem adducit, deinde Philolai Pythagorici autoritate confirmat, ait enim Philolaus. Ne diuidas in uia lignum, id est ne diuidas corpus ab anima in ipso uitae spario uiam adhuc finem haben te. Rursum cum in sacrum perueneris, ne spectes à tergo, id est, uitam summam contemplationis iam adeptam ne iterum ad inferiora deflectas. In primo quidem praecepto iubet, ut quemadmodum na tura corpus animae alligauit, ita permittas naturae soluendum corpus ab anima. In secundo uerd praecipit: ut sicut uoluntas nostra ligauit intentionem animae corpori, ita inrentionem hanc uolun tas soluit à corpore, & soluat semel non permittat ulterius alligari: Haec autem Pythagorica. Plato nica mysteria Plotinus sequitur, primam clausulam texens carmine Zoroastris, atque ita confirmat: Anima tanquam diuina debet diuinorum more dignitatem quidem propriam retinere: atque interea nulla inuidia, uel perturbatione alia prohibere, quo minus quod ei subest, id corpus non nihil ab ipsa muneris, id est, uitae aliquid utcunque potest, accipiat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
