# Opera omnia 1591

Ficino, Opera omnia, Cap. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1591
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1591

Itaque uniuerso formarum ordini subest materia per se prorsus informis: subest iraque ma lum bonis, quod quidem necessario sequitur boni defectum. Boni uerò defectus minorem boni gradum necessitate consequitur. Bonum denique minus, boni ipsius effectum proculdubio comitatur. Sicut igitur eo ipso bono malum tandem necessario sequitur necessitate naturae, sic uicissim si malum tollas, necessario scilicet necessitate consequentiae, tolles & bonum. Si nihil usquam tanquam bonum, aut malum nobis occurrat, sed omnia indifferentia sint, ut quidam somniant, unquam, uel pro sequendo, uel fugiendo mouebitur appetitus Cessabit & sensus qui huius ministerij gratia est à na tura tributus: cessabit & intellectus Sicut enim bono sensibili seruit sensus, sic intellectus intelligibili seruit bono. Ex quo etiam patet, ipsum simpliciter bonum esse intellectu pręstantius: quando quidem bonum quoque intelligibile quodammodo est intellectu superius. Cum igitur in ipso rerum ordine uideamus plurima, partim bona, partim mala, quae hinc quidem probes, inde non probes: item alia meliora, alia rursum deteriora: necessarium est, composita haec ad simplex, primumque bonum, ad simplex, primumque malum ritè resoluere. Post haec autem confirmat iterum animę malum aliunde contingere, atque id uidelicet ex materia. Quippe cum corporis gratia solum animus patia tur, corpori metuit, corporis concupiscit, corporis causa dolet, impulsu corporis imaginatione tur batur, dum turbatur imaginando, falsas concipit opiniones. Denique malum animae sic accedit extrinsecus, sicut extrinsecus accidit materiae bonum. Rursus animae bonum intrinsecus oritur ex intellectuali animae formaesicur & materiae malum latet intrinsecus, ex ipsa intellectualis formae imaginisque uacuitate proueniens.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
