# Opera omnia 1592.1-4

Ficino, Opera omnia, 1592.1 to 1592.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1592.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1592.1

Anima igitur in se ipsa permane at, nec ulla unquam perturbatione socium suum corpus à se disiungat, nam eadem perturbatione mox uel circa corpus idem, uel circa simile quiddam reuolueretur, quoniam & motus ipse trahit ad corpora, & perturbatus motus ad corpora inferiora pręcipitat. At si anima secum pro uiribus ha bitet, nec interea inuideat qualemcunque corpori uitam, expectetque donec ipsum corpus defectu duntaxat proprio uitam amplius acceptam conseruare non possit. ipsa profecto nullo in se distracta motu, nulloque inferius imperum rapta in seipsa penitus extra corpus extabit, non amplius de corpo re hoc in illud oberrans, sed de animali in intellectuales iam translata naturam. Interrogat post haec Plotinus, quomodo corpus desciscat ab anima? Respondet hunc in modum: Quando corpus certam quandam amittit proportionem, per quam sub anima uitam sibi conciliabat, tunc ab anima deficit: sicut lignum aliquod solidum, uirideque cui ex speculo concauo ad solis radios flamma quaedam per oleum adhibita fuerat: interdum oleo iam consumpto, mox amittit & flammam, lumen ue rò solis sicut anima remanet in seipso Vniuersalis profectò natura in seminalem hominis generan di materiam uniuersalis causae more magis prius diutius agit, quàm particularis haec humana natu ra. Natura enim haec propria scilicet uirtus humana agit in ipsa communis naturae uirtute. Ac natu ra uicissim uniuersalis ad humani corporis huius preprietatem à propria hominis natuta dirigitur In foeru igitur huius hominis nascituri natura uniuersalis per propriam parentum directum natura agitat materiam seminalem, atque format. Proportione quadam humorum. & qualitatum uitalique ui afficiens: per quàm uelut escam foetus uitam quandam ab anima rationali iam praesente sibi con ciliat: per quae uim eandem retinet, & eandem. Retinere autem posse ad certum spatium fermè est ab initio datum: quatenus uidelicet uis illa conciliatrix uiget in corpore.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
