# Opera omnia 1593.6-8

Ficino, Opera omnia, 1593.6 to 1593.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1593.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1593.6

Cum motus qui uiget in anima sit motus primus, ideoque ibi sit actio: motus autem in corpore sit secundus; ideoque passio: nimirum paisio haec corpori minatur interitum prę sertim, quia motus in anima, tanquam in re indiuidua non tendit ad dissoluendum: in corpore uerò uelut diuiduo quodammodo tendit. Neque licet alicui amore, Auerrois dimensiones in coelo sine materia ponere. Nam si formae omnium primae, id est, ideales, quasi materiale, nonnihil habent adiunctum, formabilem inquam mentis essentiam, multò magis formae omnium infimae, id est, dimensiones materiale aliquid, imò prorsus inimateriale ubique secum habent. Ac si formae substantiales in subiecto ponuntur, multò magis indiget subiecto dimensio: quae potius accidentalis est ac prorsus inefficax. Iam uerò neque forma quaelibet corporalis est aliud, quàm mareriae passio dum mate ria haec afficitur aliunde, neque dimensio rursus aliud, quàm materiae ipsius extensio, dum ab eodem extenditur, à quo formatur, ut distinctius, uberiusque formari queat. Est igitur fundamentum mundi materia simul, atque dimensio: à materia quidem mutabile à dimensione diuiduum, ab utroque in efficax & passiuum necessarioque aliunde dependens. Mundus igitur non est facultate sui corporis propria sempiternus, sed tum ab anima uelut à causa immorralitatis intrinseca, tum à uoluntate di uina uelut ab extrinseco principio atque fine. Si in Deo consideratur natura eius in actu semper eodem existens, ac penitus immutabilis, mundus uidetur inde fuisse semper & fore. Hinc Mercu rius, & Plotinus quia diuinorum esse sit idem, atque agere, & actionem illam statim sequatur effectus, mundum omnino iudicant sempiternum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
