# Opera omnia 1596.5-8

Ficino, Opera omnia, 1596.5 to 1596.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1596.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1596.5

Sed animae particulares spiritum hunc, qui uapor sanguinis est, quo regunt corpus, ex sanguine calefacto producunt:spiritum uerò coelestem rationalis animae, quo quasi proximè se inuoluunt, ab ipsa coeli substantia ubíque praesente fuscipiunt, quem Plotinus alibi confiretur accipi, etiam ab anima terrae, quo & hic nostras inuolui Aristotelem etiam putasse, restis est Plutarchus, loannes Gram maticus, & Proclus, atque Plethon. Ex quo patet ubique coelum esse, ut & totum singulaque perfectè continuataque serie ac mira facilitate reganturà coelo, & animae rationales ubicunque coeleste corpus accipiunt, aut possident, in loco coelestibus naturali habeant, atque possideant. Verùm coelestis hic ignis, de quo ille inquit: Igneus est ollis uigor, & coelestis origo, quamuis cunctis infusus nullis tamen est mixtus: quando neque uisibile lumen inde procedens alicubi commiscetur, neque manife stus ignis facilè patitur mixtionem. Est autem coelestis ignis, solus purusque ignis, neque uim patiens, neque inferens: mirifice lucens, sed super aspectum suauissimè calens, si quo modo tangatur Manife stus autem ignis, atque comburens, non ignis est purus, sed ignitum potius elementum, qui sanquod facilius, quàm alia generetur, generetque, & amplificet semetipsum, & longissimè luceat, & ad Hinc Theophrastus se omnia trahat, & nascatur ubique, totum habet à coelo, quod uiger ubique. integro libro ignis potentiam admiratur. Hinc forsan est ille spiritus, quem Aegyptij rebus infusum omnibus appellant naturalium genitorem. Maximè uerò qualis sit hic spiritus apparebit, siquis finxerit, quod & fortè licet, non multas esse coelorum sphaeras sed unicam, tum implentem omnia, tum etiam circunfusam, quae motum illum habeat, quem primi mobilis esse uolunt. Stellae uerò omnes tum huius motu ducantur, tum etiam propria progressione percurrant, cedente ubique sine ulla offensione coelo, si modo cessione sit opus. Sic potissimum stellae habere uitas proprias ui debuntur, si animalium more progrediantur, non plantarum modo figantur. Sic & praeter illarum animas unica erit sphaerae totius anima. Ego uerò haec fortè defenderem ut probabilia, nisi me ma gnorum uirorum authoritas contineret. Coelum est imago animae, & singula quae sunt in coelo, singula refirunt, quae sunt in anima SEd rem omnem ab alio rursus principio repetamus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
