Latin
1596.9 to 1596.11
Ficino, Opera omnia 1596.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Si coelum quod totum implet mundum in forma sua motuque procul ab extensa materia cogitaueris, ipsam proculdubio mundi animam cogitabis: cuius coelum quidem imago est, reliquum duntaxat umbra. Illa igitur coelum est indiuiduum, coelum uero est anima sam extensa. Redde itaque tanquam ab imagine ad exemplar singu la singulis. Illa quidem est forma simplex, hoc simpliciter corpus est simplex. Illa non haber partes: hoc nunquam separatur in partes. Illa unico actu, id est, animaduersione sui praecipuum complet officium, hoc perpetua in seipsum conuersione omnia peragit: Anima rursus immutabilis est essen tia, quamuis mutabilis quodammodo sit quadam discursionis sphaericae mutatione formali. Coelum similiter substantia non mutatur. dum actione reuoluitur. Anima semper similiter agit, atque in ipsa etiam formarum suarum dissimilitudine reuolutionum uices restituit similes. Coelum quoque mouetur immutabiliter, ac dum configurationes quasdam, &extrinsecos habitus commutare uidetur, interea centrum circunferentiamque conseruat eisdemque curriculis temporum &repetit eadem &similia recreat. In anima prius est intelligentiae lumen deinde quasi calor est uoluntatis affectus in coelo lumen praecedit ubique calorem. Et quemadmodum ibi uoluntas quasi ipsemet terminus intellectus, &intelligere uelle: ita &hic calor, quasi quidam lucis est terminus, &lucere, calere sed quàm purè lucet &latè, tam calet innoxiè. Hinc itaque fit ut in materijs coelo similibus id est, diaphanis &translucidis, calefactionem praecedat illuminatio. in opacis uerò uicissim. Has enim cale fieri oportet prius, &calore purgari, &quasi translucidas effici, quàm lucidae fiant.