# Opera omnia 1597.1-4

Ficino, Opera omnia, 1597.1 to 1597.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1597.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1597.1

Ignis aurem huius coelestis occulti ubique uigentis, & actus quidam manifesti sunt stellarum radij. & imago quaedam est aether, id est, sublimis ille lunae proximus aere, igneus inquam aer. Solum namque coelum solus est ignis, reliqua dicuntur ignita. Sed coelum & aer, praesertim ille sublimis ubi uel nihil, uel minimum quidem est solidi resistentis, latitudinis uerò plurimum lucet purius, caletque suauius. Aqua uero & terra terrestriaque calefacta quidem uiolenter, calefaciunt uiolenter. Quoniam uerò ignis apud uos accensus coelo, similius adhuc est, quàm reliqua, idcirco luminis, quod incorporeum quiddam est, factus est particeps & omnium potentissimus, & quasi sit uiuens motu perpetuus: diuidens omnia, non diuisus. omnia in se prorsus assumens, alienam fugiens mixtionem: & subitò cùm expeditur, in coelestem refugiens ignem ubique latentem. Hinc fortè ueteres adducti ignem uerebantur extinguere, ne naturae coelitus uiuae uim uiderentur inferre. Proinde sicut ignitae materiae in ipsum ignis actum, formamque subitò conuertuntur: ita & hic ignis hinc refugit in coeli formam, & forma coeli in formam, actumque uitae semper conuersa censetur, materia uerò coeli conuersa uidetur in formam. Profectò quemadmodum in uapore quodam ardente ceu cometa, ipsa uaporis materia adeò redacta est, ad proprium ignis actum, ut nulla iam appareat ibi conditio uel actio. nisi ignea: sic forma coele stis usque adeo materiam suam superat & absorbet, ut nulla materiae manifesta conditio uideatur. Id itaque plerique uolunt quando coelum aiunt carere materia, id est, manifestis passionibus, conditionibusque materiae. Similiter qui aiunt, coelestae animae nostrae ueruculum expers esse materiae. Quod lamblichus & Proclus arbitrantur. Iam uerò cum natura formae denique sit potentior, quàm materia, meritò sicut formarum insima, id est quantitas, sic in materiam absorbetur, ut ipsa uideatur esse materia, agatque nihil, & infinitam patiatur diuisionem: imò nihil aliud sit, quàm passiua quaedam materię ipsius extensio: sic forma formarum corporalium praestantissima.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
