Latin
1597.5 to 1597.8
Ficino, Opera omnia 1597.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
id est, coelestis, materiam luam oecupat penitus atque occultat, totumque ibi resultat ut forma: forma inquam corporea, sed ta corporea, ut si quasi non corpus, &incorporeae uitae, occultiorisque uirtutis, quasi coruicatio quaedam foras emicans, pręsertim per coeli oculos. id est, stellas. Non igitur iniuria lamblichus ait coeleste con pus sic in uitam esse redactum, ut ipsa sit uira, &natura iam quodammodo incorporea, hoc tantum corporis habens, quod partes à partibus distare putantur. Sanè sicut in nobis corpus hoc tractabile multum ab anima discrepat, sed spiritus ipse, quem multi uaporem sanguinis subtilissimum nominant, est quasi anima quaedam, ita ut Epicurei, &alij quidam uicinitate decepti, hunc esse animam iudicarent: sic reliquum mundi corpus ab ipsa mundi anima discrepat manifestius, sed natura coelestis ubique uigens, quidam scilicet omnia fouens spiritus almus: sic Stoicos, &Stratonem propinquitate refelli, ut diuinam animam Deumque esse putarent. Rectius admodum Platonicus ille. Maro iudicauisse uidetur. Cum enim dixisset: Omnia spiritus intus alit:ut spiritus per se dissipabi lis &fortuitus à natura stabili ordinatriceque regeretur, adiunxit: Totamque infusa per artus mens agitat molem. Et cum nominauit artus, &membra, mundum esse animal unum significat, uno quodam ubíque spiritu uiuens, unà similiter intelligentia rectum. Rectum inquam facillimè atque semper, nam &spiritus ille quantò per puritatem est uicinior animae, tantò facilius, diutiusque animae ad perseuerantiam ordinemque obtemperat. Et reliquum corpus spiritu facisè penetratum inde fulcitur: atque ipsum naturali loco digredi nescit, dum anima longè praepotens suis quaeque locis digerit atque continet: motuque suo motus omnes anticipat, &ad reuolutionis suae normam certis singula locis, temporibusque reuoluit. Mundus &si perseuerantia dicitur infinitus, non tanen uirtute, magnitudine, numero est infinitus. T Niuersum igitur per tempus permanet innnitum, quamuis ipsum magnitudine non sit infinitum. Si enim ipsa mundi anima aeternitati, id est diuinae menti, quàm proxima est, ideoque aeterna est atque essentiali uita uiuificat, certè &ipsa nitam suggerit semper, &corpus inde suum uitam continuè haurit sempiternam.