Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1598
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia tamen sub primo, tum communi omnium, tum pro prio aliquorum principio ordine quodam definiuntur. Quod si non est turba ordinis expers in rebus infimis, multò minus reperitur in summis, ubi summus est ordo: Quamobrem neque sunt innumerabiles mundi, neque mundi partes unius innumerae. Tum uerò infinita moles longius distat à mente diuina. quàm numerus infinitus. Cum igitur diuina mens innumerabilem numerum mini mè uelit, multò minus molem patietur immensam, alioquin nullum haec ordinem à Deo terminumque acceperit. Neque uerò fingere licet molem corporram ex seipsa prorsus existere, uel ex causis pluribus inter se omnino diuersis. Quod in theologia saepius confutamus. Neque sub una omnium causa opus esse non unum: neque mundos plures, alium difiunctum ab alio. Id enim refellimus in Timaeo. Neque rursus unius mundi molem prorsus immensam, alioquin, uel in plura membra diuideretur, uel uni ca passim moles existeret. Si in plura innumerabiliter secaretur, nulla foret usquam molis infinitudo, sed numeri, neque foret opus unum, uel ordinatum, sed disgregatum prorsus atque fortuitum. Sin unica foret immensaque moles, uarietas omnino rerum nulla restaret, &haec ipsa moles ordinem non acciperet, uel figuram. Ac si fingatur eiusmodi machina per immensum undique ambitum excrescere saltem uersus medium, si quod fingi medium possit, paulatim redigitur in angustum. Igi. tur si moueatur, circuli in ea mole signati innumerabiles ita habebunt, ut circa medium semper alius alio tardius reuoluatur: uersus ambitum uerò uicissim alius alio continuè uelocius agitetur. Itaque inde quidem in tarditatem infinitam, hinc in felocitatem, similiter infinitam motio peruaga bitur. Hinc ergo immensae molis circuitus momento complebitur. Inde ne mouebitur quidem: imè nullus erit motus. Nam infinita, tum uelocitas, tum tarditas concurrere demum uidetur in statum. Obijciet &alius aliter: Immensum forè undique spatium tum totius. tum partium ad partes, quae per lineas à medio productas in longum. continuè latiores &distantiores euadunt. Itaque neque peragi unquam spatium, uel partium, uel totius: ideoque frustra moueri, imò neque moueri. Quid plura? Mundanam molem habere in se membrorum distinctionem: ipsa palam formarum differen tia, repugnantia qualitatum, motionum oppositio manifesta declarat. Non esse machinam hanc immensam, ostendit tum uniuscuiusque reuolutionis terminus, tum definitus ordo totius. Esse in summosphericam interiores eius sphaerae demonstrant, amplissimam uidelicet imitantes. Cunctas ab una causa inter se connecti, mira discordium rerum concordia probat. Vna denique uita uiuere spirituque afflari discimus ex mutua quadam agendi, patiendique communione, per quam &inferiora fa cilè à superioribus dona ubique suscipiunt, &superiora uidentur inferiorum preces audire, uotisque prospicere: &à qualibet mundi parte quamuis longe distante, in quamlibet ritè paratam saepe mo tio resultare.