# Opera omnia 1599.1-5

Ficino, Opera omnia, 1599.1 to 1599.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1599.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1599.1

Cap. VI. Extum caput dubitationes iterum duas adducit: Vtrum Solus in coelo sit ignis, & utrum inde de fluat aliquid. Primam quidem soluit in hoc sexto simul & septimo, alteram in octauo. Esse in eo ignem, Vsimul non terram dico, in ò soliditatem quandam, uel refistentiam, siue consistentiam, quasi terream Timaeus existimat: ut per igneam quidem claritatem uideri, per soliditatem uerò, quasi terram tangi pos sit. sed à quónam ita senti ri? non ab alijs praecipuè. Non enim totus mundus est partium particula riumque gratia constitutus, cum sit horum omnium perfectissimus atque finis, sed ut primum posset à seipso sentiri. Cum enim animae mundanae prius quodammodo natae corpus subiungeretur, quasi propago, probabile fuit tale fore, ut cognatissimum animae foret atque notissimum. Cognosci uerò corpus propriò cognateque, & sub ipsa corporis conditione, nihil est aliud, quàm sentiri. Corpus itaque coeli tum ex igne lucem est adeptum, ut ab anima sua per modum intelligentiae sentiretur, quod est uideri, ha buit quoque ex soliditate, uel consistentia, quasi terrea resistentiam quandam, ut per modum essentialis uitae iterum sentiretur, quod est tangi scilicet à seipso primùm, consequenter ab alijs. Quinetiam neque uideri posset per lumen, nisi soliditas quoque subesset, uisuales quodammodo radios repercutiens, neque tangi per soliditatem, nisi igne rursus uiuificaret, Significat inter haec Plotinus, si coelum tangatur; uel à seipso, uel ab alio blandum sentiri calorem, soliditarem uerò quasi terrenam adesse, ratione po tius coniectari, ipsam denique terrae naturam quae & opaca est, ideoque opposita luci, & densissima, atque idcirco ad motum praecipuè talem, omnium ineprissima, nullo modo inesse uult coelo lucidissimo prorsus atque celerrimo. Item neque aquam, quae ob frigiditatem est contraria coelo, quod est primum calidum, rursus neque aerem. Nihil enim facilius, quàm aer in aliud permutatur. Itaque si propinquen coelo tam ualido, in coeli formam subitò permutabitur. inter haec dum conuincere studet, nihil esse in coelo aliud praeter ignem, in dubitationem adducit illam Timaei sententiam: Duo scilicet solida, & ex erema duobus semper medijs indigere. Fortè enim, id in numeris & dimensionibus Mathematicorum solidis manifestius est, quod in argumento in Timaeum iam explanauimus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
