Latin
1599.6 to 1599.7
Ficino, Opera omnia 1599.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
In elementis autem non adeò manifestum, nisi forsan in ipsa totius mundi compositione disposita, locisque distincta. Significat tamen Plotinus, posse &ignem, uel aerem penetrare terram sine aqua, &aquam penetra re terram, inque eam illabi. sine ignis &aeris beneficio. Quòd si quis conuineat, tum terrae, tum aquae, reliqua duo semper inesse, respondet Plotinus, non tamen duo, haec ad conciliandum necessaria fore. Sed tum ita Plotinum, hic quasi ludit meminisse debemus aquam procul ab aeris, ignisque fomento concrescere gelu, fierique cristallum, itaque non posse absque illis terram facilè penetrare. Sed haec ad Plotinum nihil: cuius consilium est confutare quod fertur. ita quodlibet in quolibet esse, quasi ex Anaxagorae mente, ut nusquam sit purum aliquid in seipso, neque ipsa rei cuiusque essentia in se, sine al terius essentia constitura, uel consistere possit, ceu si quis dixerit, non esse terram, nisi intra seipsam aquae humore conglutinata sit, non esse aquam, nisi liquida sit per aerem, non esse aerem, nisi per ignem intua tus sit rarus &leuis atque uicissim nusquam uiuere ignem, nisi alatur humore, non consistere rursus humorem, nisi intus terra cohibitum.