# Opera omnia 16.1-4

Ficino, Opera omnia, 16.1 to 16.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/16.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/16.1

Alexander Seuerus templa fieri Christo statuit, sed non successit, orabat in matutinis in sacrario suo coram statua Christi. Haec Capitolinus. Sed audi quid de Adriano referat Euseb. Quadratus discipulus Apostolorum, & Aristides Atheniensis philosophi libros pro Christiana religione Adriano dedêre com positos. Et Serenus Granius legatus, uir apprime nobilis, literas ad imperatorem misit, iniquum esse dicens, clamoribus uulgi innocentium hominum sanguinem condemna ri, & sine ullo crimine, nominis tantum & sectae reos fieri. Quibus commotus Adrianus Minutio Fundano proconsuli scribit, sine obiectu criminis Christianos non condemnandos, cuius epistolae usque ad nostram aetatem durat exemplum. Haec Eusebius. Anto ninus Pius cum audisset Christianos hoc frequenter uti prouerbio: Quòd tibi fieri non uis, alteri ne feceris, perscrutatus est Christi uitam, eique statuam tanquam Deo sacrauit. Reor equidem ad hoc maxime inductum fuisse à lustino Philosopho, qui ei librum pro nostra religione conscriptum dicauit. Philippus ex imperatoribus primus Christianus fuisse ab Euseb. traditur, superiores enim lesum non solum, sed cum cęteris dijs colebant, sed si omnes populum suum magis quàm Deum ueriti fuisse uidentur. Constantinus denique cum Christi miracula in rebus suis manifestius fuisset expertus, Deum magis quam populum timuit, solumque Christum & palam adorauit, idolorum templa subuertit, Christo templa passim preciosa aedificauit. Haec de illo scribit Eusebius, qui illius tempore floruit. Principes autem illos, qui atrocius in Christianos saeuiebant, crudeli quadam natura, & temeraria perturbatione potius, quàm ratione iustitiae inductos fuisse constat, siquis insanos illos Nerones, Domitianosque, quibus illis temporibus abundauit Roma, consideret. Quibus damnatoribus Tertullianus inquit, sectam nostram gloriari debere, quia nonnisi grande aliquod bonum ab illis damnari potuerit. Tales uerò semper in secutores nostros fuisse iniustos, impios, turpes, ab omni populo damnatos. Modestio res uerò principes erga Christianos honestius se gessisse. Sed quicunque principes prae caeteris immanissime saeuierunt, ut Nero Domitianusque, miserabiles poenas dederunt. Vt obmittam, quod Christi proditor ludas repente laqueo se suspendit, quod illis temporib. Christi discipuli publicè dixerunt atque scripserunt. Praeterea quod Pontius Pilatus Christi condemnator, tandem in multas incidens calamitates se manu propria inter fecit, quod apud Graecorum Romanorumque historicos legisse Eusebius asserit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
