# Opera omnia 16.5-7

Ficino, Opera omnia, 16.5 to 16.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/16.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/16.5

Similis Herodis primi exitus fuit, qui se ipse peremit, similis & secundi, qui statim post lacobi necem, carcerem Petri, percussus ab angelo, ut Lucas testatur, perijt. atque ut losephus in quit: uidit angelum suo capiti insistentem, exitijque sui ministrum, deinde grauiter crucia tus uitam uiolenter abrupit. Adde quòd Auresianus Imperator cum primum aduersum Christianos persecutionem mouisset, fulmine primo territus est, mox occisus. Iulianus quoque apostata in Persas proficiscens, Christianum post uictoriam dijs sanguinem uouerat, sed in ipso itinere fame, sitique exercitum perdidit, ipse etiam ignominiosè est interfectus. Diocletianus seipsum peremit. Maximianus turpiter est occisus. Neque silentio praetereundum arbitror, quòd Celsus Epicureus, Porphyrius quoque & lulianus Proculusque platonici, & nonnulli alij doctrina insignes, qui partim insana quadam arrogantia, partim ut suis populis, ac potentibus obsequerentur, contra Christianam pietatem, linguam suam, calamumque impie armauerunt, dum contra illam potentium, mundique arma saeuirent, proculdubio reipsa declarauerunt, neque illos religionis nostrae patres ullo pacto contemnendos fuisse. Quibus cum certamine congredi illustres philosophi dignabantur, & à uibus conuicti sunt, neque religio nem ipsam ui humana fuisse exortam, quae tam mirabiliter humanam sapientiam & po tentiam superauit. Quòd apud Esaiam Deus prędixit: Perdam sapientiam sapientum, & prudentum prudentiam reprobabo. Et Paulus Apostolus confirmauit dicens: Sapientis huius mundi, stultitia est apud Deum. Quòd stultum est Dei, sapientius est hominibus, & quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
