Latin
1600.4 to 1600.7
Ficino, Opera omnia 1600.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Si datur aliqua, licet terram sine aqua consistere: Si nulla, tunc terra erit nusquam, atque aqua terram, quae nusquam reperitur colligare non poterit. Item alia est aeris, alia terrae natura, imò etiam natura ualde diuersa. Si quis ergo dicat terram, ut terra sit aere intrinsecus indigere, dicet frigus siccitatem, densitudinem, grauitatem, ut sint id quod sunt, egere contrarijs. Rursus aer prius in se aliquid est, quàm in fundatur in terram, terra similiter prius aliquid est in se, quàm hauriat aerem. Tum uerò aer in raritate propria prius existit, quàm condensetur in terram ac terra prius in se consistit, quàm condenset aerem, qui si condensetur ab alio, scilicet aqua, transibit in aquam. Quamobrem Timaeus non dixit terram, ut terra sit, egere igne, ne frigus &grauitas, ut frigus grauitasque sint. calore leuitateque ri diculè dicantur egere imd dixit ut sit uisibilis. Per lumen enim &oculi uident, &res ipsae uidentur. quae sunt etiam participatione quadam luminis coloratae. Lumen uerò ignis est proprium. Cum enim terra naturaliter opaca, neque per se luceat, neque lumen intus accipiat, aqua uerè &aer tanquam diaphanta, id est, translucida, &lumine peruia, non habeant quidem ipsa lucem. sed subito capiant, sequitur, ignem mox per se lucem habere, praesertim cum manifestè ab hocaliud lumen habeant, atque ipse lumen ipsum, quasi proprium dum abit, relinquat in nullo, quamuis calorem relinquat ad tempus. Vnde constat ignem esse coelum. Cum uerò ignis prius. &citius longiusque lumen, quasi praecipuum proijciat quam calorem, potest nimirum actum hunc suum, id est, lumen, &passionem ex hoc effe ctam, id est, colorem praecipuè clarum caeteris adhibere per quae uideantur. quamuis seipsumno admiscear illis. Praestat quidem humidioribus magis lumen atque nitorem, tanquam coerom ribus, siccioribus uerò calorem, &hunc quidem iam edacem, talem siccitate, angustia, uiolen Hactenus, terram esse hoc ipsum quòd est, absque intima ignis, aeris: aquae commixtione monstramus: Aquam rursus sine participatione terrae posse aquam esse per similia patet. Aqua sanè cum ad terrenam cogitur densitatem, desinit esse iam aqua, fitque christallum: postquam uidelicet nouam acceperit substantialemque formam, nam ante fit glacies. Terra igitur, non efficit eam esse aquam, sed potius esse non aquam.