# Opera omnia 1603

Ficino, Opera omnia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1603
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1603

Cap. VIII. Ctauum caput dubitationi respondet quaerenti. Vtrum coelo quicquam defluat aut influati Prespondet effluere nihil. Nam & anima suum ubique continere spiritum potest, & spiritus libenter obtemperat animę, neque in hoc uelut potentissimum inferri aliunde uiolentia potest. omniaque prius est in se conuersurum, quàm ipsum conuertatatur in aliud. Cum igitur nihil defluat inde, meritò nihil oporter affluere, quo seruetur. Neque licet fingere coelum esse aliud praeter ignem, ut circui tus ei sit naturalis. Circuitus enim naturalis est omni corpori sphaerico in suo loco posito, quotiens moueatur, rectus uerò motus aut uiolentia quędam è naturali loco deturbatio est, aut subitus in lo cum reditus naturalem. Inter haec ubi ait potissimam ignis actionem calefactionem esse, intellige ignis elementalis commixtique actionem. Nam praecipua coelestis ignis actio ea est, quae praecipuam actionem coelestis animae refert, id est, intelligentiam, eiusmodi uero illuminatio est.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
