# Opera omnia 1604.1-5

Ficino, Opera omnia, 1604.1 to 1604.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1604.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1604.1

Postremò in fine libri notambis, naturam in rebus sub Lunam compositis quasi, uel debiliorem, uel in loco debiliori uel inter debiliora non conseruare perpetuam in singulari composito uitam: imitari tamen per continuam generationis successionem, qua seruat speciem quoad potest coelestem uirtutem, quae speciem simul indiuiduamque conseruat: Conseruat inquam procul à substantiali motu, neque tamen seorsum à motu locali. Sola enim intellectualis natura omnem à se motum procul expellit. ENNEADIS SECVNDAE, II. COMMENT. IN LIBRVM SVMMA LIBRI. Coelum mouetur ab anima propria, rationali, intellectuali, & in orbem agitur: quoniam anima & intellectus in seipsis circuitus agunt. OVERI coelum non à natura quadam tanquam elementali uel simili, sed à uita: non à uita quidem externa sed interna: per quam coelum uiuat, uita inquam rationali, imò etiam intellectuali. item cur moueatur in orbem, atque quo pacto, & Plotinus in praesentia disputat, & nos in Theologia latius pertractamus, satis igitur nunc fuerit breuiter attigisse. Coelum uiuere demonstrat materia formaque illius uiuentium omnium praestantissima: motus maximè sibi naturalis & intimus, nunquam deserens semetipsum: actio perpetua naturaliter cuncta uiuificans: item rationali uita coelum uiuere, ordo in motibus rebusque in omnibus inde genitis mirabilis indicat: Rursus intellectuali uirtute uigere declarat, constantia in rebus motibusque tam diuersis efficiendis semper immobilis. Neque igitur, uel ternario quodam casu opus, tam miranda perpetuaque ratione dispositum agi, mouerique putabis: uel fortè ratione quidem agi regique, sed quasi caeca quadam, tantùm nudaque ratione naturae, quemadmodum à uegetali uirtute per seminarias rationes tum in animalis membra, tum partes in planta formantur. Eiusmodi enim ratio naturalis dunta xat, irratioalis ut ita dixerim est & caeca, cum nullam suijpsius habeat rationem, neque seipsam aliquando se animaduertendo poßideat Tanquam igitur imperfecta regitur à ratione quadam perfectiore, quae in uirtute animae uiget si opus sit rationaliter discurrente, atque haec rursus uelut mobilis à perfectissima regitur, quae in mente regnat immobilis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
