Latin
1605.9 to 1605.11
Ficino, Opera omnia 1605.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quod igitur in animali, siue particulari, siue mundano pręcipuum est, id est, anima, connectit reliqua, id est, spiritum suum proximè, id est, coelum: connectit inquam tum sibimet animę, tum sibi ipsi coelum, per coelum quoque, uelut spiritum connectit similiter reliqua insuper elementa simulque mixta. Vult autem Plotinus circuitum igni ex prouidentia natura necessitate competere. Mens enim diuina praeuidens. ignem fore corpus, &corpus, quia per substantiam in partes extenditur: extra partes ideò per actionem in momenta secundum prius atque posterius processurum, quod quidem est moueri, &id quidem ex prima corporis natura, rectè moueri: &idcirco igneum corpus dissipabile fore cognoscens: meritò ut caueret interitum, primae corporis naturae, id est, dimen sioni naturaliter mobili, mox quasi secundam adiunxit naturam, id est, sphaeram dimensioni figuram. Tota igitur igni natura à prouidentia tributa est per primam, si quando extra naturalem locum fue rit constitutus, recto uelut breuiori tramite sedem propriam repetit per secundam simul &primam. postquam in sedem propriam se recipit, libentissimè conquiescit. Cum uerò dum in loco proprio permanet, permaneat etiam in natura, quae quidem est moueri, merito illic quiescit motu. Quod sanè nihil est aliud, quàm circa idem centrum ambitumque reuolui, conferente uidelicet ad hoc tum hac ipsa natura quae est moueri, &in loco proprio in motu quiescere, tum etiam circulari figu ra.