# Opera omnia 1606.1-4

Ficino, Opera omnia, 1606.1 to 1606.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1606.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1606.1

Ad idem praeterea confert ipsa necessitas naturam & prouidentiam sequens: nempe quum ibi PPp quoque mouers appetat naturaliter, uel etiam si fortè uelit in rectum ex natura uidelicet prima, neque tamen possit in rectum, per eadem necessitate relabitur. In rectum inquam non posse, neque enim datur eiusmodi spatium infinitum. Nam in eiusmodi spatio in rectum sparso per partes extra partes naturalis paulatim spatij uirtus debilitata per immensum uigere non potest. Neque putandum est per certum quoddam spatium in longum rectè productum corpus coeleste uices hinc inde repetere. Oppositi enim motus illi inter se forent, ideoque inter illos undique media quies interueniret. Primus itaque motus non uniformis perpetuusque foret, sed difformis statim & interruptus. Ignis ergo coelestis in loco proprio positus perfecto semper perpetuoque orbe rotatur: praesertim quoniam moueri huic in loco non est aliud, quàm in seipso moueri. Partes enim uniuersi corporis in alio prę ter seipsas loco sunt. Vniuersum ueròscorpus praecipuè per extimum eius ambitum locus est uniuersus: quemadmodum singuli quidem motus in temporibus certis aguntur. primus autem unis uersusque motus, idem fermè est atque tempus, sicut & status primus aeternitas. Proinde quòd in hoc orbe perfecto continuoque, & perfectè moto per orbem aliquid ipsius maneat, inde patet, quia neque quicquam rectè motionis habet, neque totum ipsum alicunde mutat locum. Item non posse aliquam huius orbicularis, & solidae dimensionis partem, quae dimensionem habeat permanere dum tota mouetur, constat ex eo, quòd motu non frangitur, sed ubique permanet integra simul atque conti nua. Hoc ipsum ergo quod manet in orbe, dum agitatur est indiuiduum, & id quidem orbis est me dium. Nam quum medium uersus crescat tarditas paulatim, constat ipsum medium penitus conquiescere. Ac si fingas dimensionem aliquam in medio positam esse centrum, certè haec quum compre hendatur in sphaera, sphaericè figurabitur. Tum uerò quaeram, utrum sphaerula hoc tota maneat necne? Si totam dixeris permanere, uniuersus iam fractus est orbis, sin per circumferentiam quidem uolui, per centrum uerò quiescere, de centro rursus interrogabo. Si diuisibile dixeris, redibit quaestio prior, atque indefinitè cogeris errare, neque medium inuenies unquamisin indiuiduum confiteberis, fatearis oportet, solum inuisibile aliquid in sphaera continua quierem agere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
