# Opera omnia 1606.5-8

Ficino, Opera omnia, 1606.5 to 1606.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1606.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1606.5

Idque non tam signum esse aliquod atque punctum, quàm ipsum sphaerae cor, animaeque uirturem, aut ipsam potius animam. Quum uerò ad hoc indiuiduum, quasi uiuificum fundamentum totius orbis naturali desiderio properet, neque ad indiuiduum cogi uelit, ne naturalem perdat figuram meritò circumuoluitur. Sic enim per omne punctum lineamque in sphaera signatam tota sphaera se inserit paulatim, ut sic saltem quasi uideatur indiuidua fieri, & tota ubique sicut & anima, atque undique tota totam animam contueri. lam uerò non negabis, ut arbitror totum hoc uiuere, dum considerabis in huius aluo, hucusque uirtu te minima quaeque uiuere. Si autem totum uiuit, uiuit maximè coelum, quod pars totius maxima est, & totum. Quod si coelum uitae diuinioris dixeris instrumentum ad uiuentia generanda, consiteberis adhuc naturale hoc, & proximum uitae diuinioris, quasi genitale, ut ita dixerim, instrumentum, uita iam propria uiuere, cuius fomento, in cuius uerò in uitam omnia coalescunt. Siquidem non ali ter quam per hoc iam factum inde uiuum, in reliqua beneficium uiuendi traducitur. Vita haec coe lo propria, est ipsa coeli & uniuersi natura, per quam coeli motus uelut primus & naturalium motionum ductor, est maxime naturalis & intimus, uoluntariusque quàm maximè, ut tam libenter coe lum ita moueri uelit, quam studios è, uel ita superior, nel propria coeli uita cum superiore consentiens mouere decernit: Hinc fit, ut motio haec facillima sit, atque perpetua, tum quia in sphaera eiusque mo tu quodcunque signaueris quasi finem, erit similiter ut principium, tum quia uirtus actusque mouendi in anima, est ipsamet naturalis animae uita. Haec itaque uita, haec anima quae ubique tota est, & quasi mouetur, reddit totam se ubique pręsentem, sicut in momento lumen, coelum quoque utcunque potest reuolutione duntaxar ubioe fit totum, per quae motu fruitur anima mobili, neque assequutum est quam sequitur animam, aliquando aliter quàm momento, quolibet assequatur. Iraque ad animam, imò etiam intra animam suo quodam pacto perpetuò reuoluram, coelum suo quoque modo sempiternè conuol uitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
