Latin
1607.10 to 1607.11
Ficino, Opera omnia 1607.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam quae quasi seiunctae propriam substantiam uitamque possident, motum quoque proprium habeant. Moueri quidem stellae globum ad animae motum: ita ut quemadmodum anima circuit circa Deum, sic &globus circa suam animam reuoluatur. Vbi dicit animam Dei fruentem gaudio protinus exultare, significat globum ibi coelestem, non tàm animae cupiditate, quàm gaucio uolui, sicut &animi nostri gaudio spiritus dilatantur, membraque gestiunt. Quod autem dicit circuitum sibi fieri non consilio, sed necessitate naturae, intellige tum ipsum bonum necessario quodam tractu rapere animas intuentes: quoniam ipsum bonum, quod omne bonum est, in quo omnis uolendi ratio continetur nolle non possit: tum quoniam animae id intuentes, non consultent. Deinde utrum eligant nec ne, &utrum sic corpus aliterue moueant, sed primo subitoque instinctu appetant, gaudeantque, &moueantur, &moueant? praesertim quoniam in qualibet mente idem est esse naturale suum atque intelligere, idem fermè intelligere, quod &uelle. Similiter in uegetali natura, quae ibi mentem sequitur, idem est uiuere, uiuificare, mouere.