# Opera omnia 1607.10-11

Ficino, Opera omnia, 1607.10 to 1607.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1607.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1607.10

Quoniam quae quasi seiunctae propriam substantiam uitamque possident, motum quoque proprium habeant. Moueri quidem stellae globum ad animae motum: ita ut quemadmodum anima circuit circa Deum, sic & globus circa suam animam reuoluatur. Vbi dicit animam Dei fruentem gaudio protinus exultare, significat globum ibi coelestem, non tàm animae cupiditate, quàm gaucio uolui, sicut & animi nostri gaudio spiritus dilatantur, membraque gestiunt. Quod autem dicit circuitum sibi fieri non consilio, sed necessitate naturae, intellige tum ipsum bonum necessario quodam tractu rapere animas intuentes: quoniam ipsum bonum, quod omne bonum est, in quo omnis uolendi ratio continetur nolle non possit: tum quoniam animae id intuentes, non consultent. Deinde utrum eligant nec ne, & utrum sic corpus aliterue moueant, sed primo subitoque instinctu appetant, gaudeantque, & moueantur, & moueant? praesertim quoniam in qualibet mente idem est esse naturale suum atque intelligere, idem fermè intelligere, quod & uelle. Similiter in uegetali natura, quae ibi mentem sequitur, idem est uiuere, uiuificare, mouere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
