# Opera omnia 1607.5-9

Ficino, Opera omnia, 1607.5 to 1607.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1607.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1607.5

Post haec quaeritur: utrum idem rationales animae omnes efficiant? Respondet statim, omnes semper efficere: omnes enim perpetuo quodam intelligentiae actu, quamuis nobis occulto diuina mente Deoque fruuntur. Omnes rationali quadam discursione idem uel agunt, uel agere moliuntur. Hic autem animaduertes omnem actum ab alio termino in alium procedentem, etiam si fiat subitò, ac sine medio, motum posse uocari: sic intelligentiam ex mente diuina procedentem in ipsum Deum, motum & circuitum quodammodo nominabis. Actum uerò ab alio in aliud subitò quidem, sed per medium procedentem, motum nomine magis proprio poteris appellare: hoc inquam motu intellectus animae per diuinum intellectum, quasi medium uertitur circa Deum. Actum denique ab alio in aliud, tum per medium, tum tempore transeuntem, nomine maximè proprio motum ritè uocabis. Hoc rationalis natura circuitu, tum in se uoluitur circa formas, tum ex se ad intellectum suum, perque hunc ad diuinum, perque diuinum se uertit ad Deum. Quaeritur deinde utrum corpora nostra sic ad reuolutionem animae nostrae: sicut mundi corpus ad animae suae ambitum reuoluantur? Respondetur: corpus quidem solidum & compositum id minimè facere, quia potius moueatur in rectum, tum quoniam quae in eo sunt, extra locum sunt posita naturalem, tum quoniam ob indigentiam trahitur ad externa. Corpus uerò coeleste, quod est in nobis occultum, orbicularem sui figuram ad figuram terreni corporis, cui insinuatum est ab initio redegisse, quum hinc exierit eam subito recepturum: Interea uerò orbicularem motum quodammodo impediri: posse quinetiam tentari pro uiribus atque agi, quatenus fert corporis terreni figura: At quum primum anima terrenum exit corpus, quolibet animae nutu corpus illud agillimum similiter agitari. Est enim quasi quidam animae oculus, sed facilius animae nutu rotatur, quàm oculus noster uisualis uirtutis aspectu. Sub dit Deum cunctis inesse, uelut centrum, sudque uelut esca mentes & animas ad se prorsus allicere: atque has quidem non tàm notitia, quàm affectu se uertere circa Deum, eodemque affectu pro uiribus ad idem conuertere corpus. Non enim notitia, sed affectus est mouendi principium. Illa enim quasi imaginaria, hic autem substantialis potius esse uidetur: illa rursus in se potius requiescit, hic uerò transfertur ad aliud. Inter haec si de motu stellarum quaesiueris, Plotinus cum Platone respondet, eas non tantum à sphaera moueri, uerum etiam proprio circa suum centrum motu uersari.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
