# Opera omnia 1609.6-9

Ficino, Opera omnia, 1609.6 to 1609.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1609.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1609.6

Tu uerò memento non auctores quidem ipsos Astrologiae praecipuos haec tradere, sed plebeios quesdam Astrologos, Astronomsae prorsus ignaros, talia diuulgare. Animaduerte praeterea Plorinum sta tim à principio forsan gratia disputandi concedere, significari quaedam motu coelesti non omnia: fieri quoque in multa, non omnia, & quae significantur uix posse discerni. Inter haec dum narrat in duobus deridet Astrologos. Primò quidem quod aiunt, stellas pro mutatione locorum & aspectuum mu tare naturas. Qualis certè mutatio, nec in rebus quidem terrenis, quae mutabilissimae, sunt ex sola mox mutatione locorum, atque intuendi diuersitate solet accidere. Secundò quod aiunt, stellas, & quę optimae sunt effici malas, & quę benefico sunguntur prouidentiae munere hominibus innocentib. saepe nocere. Detestatur in primis, quòd cum stellae omnes animatae sint, & intelligentiae praeditae, Deoque obsequantur ad nutum, quod Ptolemaeus ipse fatetur: alias tamen bonas, alias uerò malas appellare non dubitent. Item quod planetas etiam quos appellant malos, tamen asserant saepe bo na largiri, ceu Saturnum quidem, & nonnunquam stabilire bona, quae tribuuntur ab alijs, & ipsum in aede, uel exaltatione sua positum prodesse Saturnijs, & Martem animi magnitudinem fortitudinemque praestare, & cum alijs noceat, parcere suis. Deridet iterum quod planetas, quos appellat bonos nocere aliquando fatentur, scilicet & Venerem Mercurio mixtam obesse prudentię, & louem Marti coniunctum tyrannidem constituere. Tum uerò planetas sic aiunt, uel se uicissim aspiciendo, uel non aspiciendo mutari, ut mirum sit res aeternas usque adeò ex actu tàm exiguo permutari. Sic opinantur, Lunam si Mercurium aspicit, appetitum praebere rationis legibus obi non aspexerit concupiscentiam effrenatam, pręsertim si Venerem aspiciat interim aute ridet quòd Mercurium dicant, dum aspicit Saturnum aut Martem, Martium Saturniumque euadere, mox aspiciendo louem effici louialem, quasi Cameleontis instar nihil habeat propriae constantisque naturae, cum tamen res apud nos nulla adeò sit incerta prorsusque mutabilis. Miratur pręterea, quo pacto uerum sit quod tradunt, intuitum quoque inter se planetarum adeò instabilem esse, ut quoties alia se figura conspiciunt, intuitus ille cogatur mutare naturam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
