# Opera omnia 1610.1-2-4

Ficino, Opera omnia, 1610.1 to 1610.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1610.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1610.1-2

In duobus igitur, id est, loue simul, & Venere quasi par est humoris portio atque caloris, sed enim cum in duobus uicissim, id est, Sole Marteque longè calor exsuperet, cur nam tria sunt Saturnus scilicet, & Mercurius atque Luna, in quibus humor excedat? Quia & calor efficacior est quàm humor, & Solis Martisque simul moles est ingens. Ideo iure coniuncti duo è regione trium opera temperantur. Tanta quinetiam caloris efficacia in humorem, ut faber ipse mundi uoluerit in ipsis sphaerarum motibus, quae stellas conti nent, humorem librata portione superare calorem: ut portione saltem, quasi pondere, naturam hi mor suam ad efficaciam caloris adaequet. Hac itaque ratione sphaerae omnes supra terram aquae uocantur, atque sicut mare ad terram aquam est & liquor, sic aër est humor ad mare, sicut Lunae circus est quor ad aërem, sic superiores ad hunc & ad se deinceps habere uidentur, ut superiora semper inferio ra foueant & feliciter alant. Sunt igitur aquae sub firmamento, sunt & in firmamento, tum in ipsa fi mamenti temperie, tum in stellis firmamento nitentibus, eáque inuicem, qua Planetae proportioni compositis: sunt & aquę super ipsum etiam firmamentum quas & Astronomi posuerunt, ut motus omnino simplex duplicem & oppositum firmamenti motum regat & ducat. Super has item aquas ignem Theologi posuerunt, id est, empyreum coelum amplius christallino. Atque hoc fortassis est lumen, quod apud Mosen Deus ante Solem, & Lunam, & stellas accendit. Coelum hoc ea ratione chri stallinum praecedere iudicatur, qua & status motum, & calor humorem. Sed nunquid in empyreo calorem comitatur & humor? Comitatur quidem, sed absorptus in ipsum. Nunquid rursus est christallino calor comitatur humorem? Comitatur sanè, sed tractus ad ipsum. Atque ita deinceps paulatim crescit humor in sphaeris, donec sub media tandem aëris regione humor, & uelut superfluus, & tanquam à calore iam alienus difflut & spargatur. Superius autem usque adeo est alter alteri necessarius atque domesticus, ut & humor calorem nutriat atque moderetur, & calor humorem foueat atque conseruet, utroque uerò custoditur & lumen.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
