Latin
Cap. III
Ficino, Opera omnia 1611-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. Aput tertium eadem ita prosequitur: Admittent forsan Astrologi planetas quidem uiuere, nec malos esse natura, sed ex quodam signorum gradu, &quadam inter conspiciendi figura maleficos effici, atque una cum loco mutare naturam. Id autem quinque de causis improbatur. Prima: quoniam gradus ille signorum saltem, &ille iterum qui sic aspicitur foret natura malus, si planeta, in eo gradu positus, uel planetam illum aspiciens malus euaderet. Hunc tamen fatentur nullum coele stium naturaliter esse malum. Secunda, si gradus figuraque eiusmodi malum natura in se haberet, pla netae omnes in eo gradu eaque figura constituti, mali similiter redderentur. Quod tamen Astrologi non concedunt. Tertia nempe quaerendum est, quo pacto possit planeta hic aut ille in diuersis gra dibus diuersus euadere. adeoque diuersus, ut fiat maleficus. Primo quidem Planeta nullus est in gradu Zodiaci, sed longissimè distat, ut eriam si fortè noxius foret ille gradus, planeta non adeò illine infici possit. Deinde ubicunque sit, est in coelo. Coelum corpus est optimum, diuinitati quam proximum: itaque pars unaquaeque coeli optima est prorsus atque diuina. Quarta: cum coelum sit plurimum uniformae, mutusque localis, non necessariò terrenum mobile soleat natura mutare: ridiculum est planetam in alia, rursusque alia coeli plaga, aliam subire naturam, praesertim &subitò cum sit substantia potens atque sempiterna, &in malum ubicunque sit, necessariò sit in patria uiuente diuinitus. Quin ta: absurdum quoque dictu est, quòd aiunt planetam, cùm est in angulo, aliam habere naturam, aliam cum declinat ab angulo. Eodem namque tempore planeta idem nobis est angularis, longinquis uerò nationibus est declinans. atque è conuerso. Diuersas igitur eodem tempore naturas habere. Quatuor Astrologi fingunt angulos in figura coelesti, in Oriente, in Occidente, in medic rursum coelo, atque deorsum. Atque angularem planetam dicunt, quando ad quinque uel saltem ad tres utrinque signi gradus tenet angulum, utputa ipsum Orientis punctum, uel Occidentis, uel medij utrinque coeli, ipsum inquam punctum, aut certum spatium prope punctum. Mox uerò cum inde progreditur, cadere ab angulo dicunt: Martem prae caeteris horrens in angulis, praesertim in Occidente. Saturnum quoque non eligunt angularem. Cum enim noxios opinentur, ne potentiores sint, non censent in angulis collocandos, nisi fortè Saturnus in Ascendente Aquario sit domicilio suo, uel Libra exaltatione sua, praesertim in natiuitate diurna. Saturnum igitur in duode cima figurae domo: Martem uerò in sexta constituunt. Nominant uerò duo decimam coeli plagam quę partem antecedit orientalem, ipsamque duodecimam uolunt esse cedentem, cum tamen re uera surgat in altum. Sextam uerò nominant, quae uidetur ab Occidentis angulo cadere.