# Opera omnia 1611-3

Ficino, Opera omnia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1611-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1611-3

Cap. VII. ELotinus & Origenes condiscipuli, sub Ammonio Alexandrino, ac semper amici hac in re sicut in plerisque consentiunt stellas neque omnia facere, neque ubi agunt, omnia peragere. Item multa siguificare, quae ipsae non faciant. non omnia, inquam facere, ne si mala fecerint, uel Deus non prouideat, uel sit iniustus, stellaeque simul iniustae. Neque rursus omnino, ne si ad exactissimum ipsae singula peragant, naturalium rerum actio uacet, & liberum cesset arbitrium. Simili quoque consensu frequentem stellis significationem uel ubi non agant, libenter idcirco concedunt: quoniam ex hoc diuina prouidentia maximè confirmatur, neque enim possent in praesenti hac uniuersi facie praeferri indicia praeteritorum atque futurorum, nisi res passim rebus, tempora temporibus certo quodam & consequenti ordine necterentur. Ex quo perspicuè patet, non incerto quidem casu cuncta uagari, sed ratione quadam & prouidentia regi. Si perpetua consideres stellarum lumina, & accessus ad nos atque recessus, concedent Plotinus & Origenes ex his tantum apud nos effici, quantum ordine naturali procedit, & ad corporum spectat affectiones, & id quidem conditione communi. quae per propinqua nobis ualeat permutari. Si spectes iterum situs stellarum quotidianos mutuosque aspectus, scito ex his apud hos Philosophos, nostra potius significari, quàm agi. Quod quidem Origenes in Genesis commentarijs, ubi dicitur, stellas fuisse factas in signa, & Plotinus hic simul & in libro de Fato, quinque potissimum argumentantur indicijs. Primum: Non potest quod posterius est, efficiens causa praecedentis existere. Astrologi uerò ex natiuitatis hora non solum, quae euentura sunt nato, sed quae iam euenerunt, iudicare promittunt: utrum masculus sit an foemina: utrum mancus an integer. Imò uerò & altius in hodietna stellarum positione multa nobis aperire praeterita profitentur, quae non natiuitatem solum, sed nati conceptionem QQq ptionem etiam antecesserint, parentum & auorum naturas atque fortunas, fratrum quoque maio, rum atque reliquorum nobis necessitudine coniunctorum. Adhaec autem quasi priora non potest causa esse coeli figura posterior, sed esto signum, siquid modo declarat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
