# Opera omnia 1611.1-4

Ficino, Opera omnia, 1611.1 to 1611.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1611.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1611.1

Quicquid igitur per coelestia diuini artificis instrumenta peragitur, ab ipso Deo pręcipuè prouenit, cum uerò à summo bono malum ab ordine cadens fieri nequeat, certò quod Astrologi quidam garriunt, per Martem Veneremque in Ariete uel Tauro coeuntes, nunquam apud nos adulteria committuntur. Indicium secundum: Cum diuina quidem coelo superiora, neque natura, neque modo mutentur: quae uerò inferiora sunt coelo mu tentur utrisque, consequens fore uidetur, coelestia tanquam media, & si modo quodam semper mutari uidentur, nunquam tamen natura mutari. Delirat ergo, qui dicit Planetas hac hora, ex hoc ipso conspectu talem sortiri naturam: hora uerò sequenti, naturam rursus aliam ex alio conspectu sunire: similiterque deinceps: neque terminum, uel naturae suae proprium, uel ad alios in tempore certum pror sus ullum habere, sed Cameleontis semper ad obiecta mutari. Tertium: stellae sunt à nostris admodum separatae, sunt communissimae causae, sunt natura & numero terminatae influxus quoque stellarum quacunque ad nos coelestium motionum constitutione mittantur, communiores ad nostra ue niunt atque definiti. Incerta igitur effectuum multitudo, & infinita diuersitas nequit ex illis sine medio peragi, sed inter coelestia inferioresque effectus oportet causas occasiones que cadere medias, tum magis natura diuersas, tum sorte quoridie uarias, quibus ad minimos quosque & innume rabiles descendatur effectus Stellae igitur neque consilio terrenis minima quaeque disponunt, alioquin tanta forent solicitudine miserae, neque naturali conditione, mox ex communissima ipsarum natura ad distinctissima quaeque descendunt. Quartum: solent Astrologi dicere, Planetam in certo signi termino positum, nonnulla promittere, quae non antea praestet, quàm uel ad eundem terminum reuertatur, uel totidem anni praetereant, per quot gradus ascenderit. Item quod promisit non prius absoluere, quàm signum idem in natali reuolutione nobis rursum ascenderit, & quot ab initio gradibus nobis ascenderat, annis toridem in natali reuolutione ascendere rursus. Praeterea Planetas singulos, aliasque stellas prout alibi, uel alibi nascentibus imminent, effectum magis minusue differre. Totum quidem hoc hominis est pro arbitrio numerantis, ac fingentis porius quàm docentis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
