Latin
1611.5 to 1611.7
Ficino, Opera omnia 1611.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et si Planetam probabilius fingere licet, quando redit ad idem facere similiter idem, tamen quod facere primò non potuit efficere secundò non poterit, neque planè perspicio, cur nam ex prima posirione non faciat, quę fortior admodum in nobis est secunda. Quod idem de dilatione simpliciter di citur, ad agendum penitus est confictum: nam si causa ipsa dum praesens est, non efficit multo minus peragit absens. Afferrent fortè certam huius causae uim ed usque seruati: ego uerò ubi seruetur ex quiram. Aut enim in causis nobis propinquioribus, aut in materia, aut utrobíque seruatur. Esto igi tur, ita seruetur. Ita certè seruata, pro eorum, quae seruant conditione seruatur, atque ad ipsorum naturam trahitur paulatim, &pro eorum distinctione distinguitur. Quod ergo denique fiet, sub proprie tate nostra potius quàm communi continget. Quintum: quemadmodum in Theologia probaui mus ac rursus alibi repetemus: omnis causarum turba ex una primaque dependet causa, adeò ut inde sit, &seruetur, atque ducatur, alioquin diuersitas causarum non conducet ad unum, nisi ut deducatur ab uno. Quaecunque igitur fiunt desuper, ranquam à summo bono pendentia, &ordinatissimè fiunt, &prima ueniunt. Nemo igitur stellas uel solas omnia, uel mala etiam facere audeat confiteri. Indicia quinque, quòd stellae significant potius nostra, quàm agant.