Latin
1612.1 to 1612.4
Ficino, Opera omnia 1612.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd siquis concedat praeterita quidem ex his tantum regraesentari, futura uerò insuper effici: is cogetur nobis ostendere differentiam, &discriminis huius causam assignare: Cur nam si ad praeterita figura praesens causa non est, ad futura sit causa? Ac si positio Martis in quarta demonstrat, &parentes cito mori, &natum pa trimonium dissipare, sicut neque positura haec parentes necat, ita neque dilapidat patrimonium. lam uerò &futura quaedam per hanc Astrologi praedicere pollicentur, quorum figura haec causa esse non potest: scilicet uxoris &fratrum, &amicorum sortes: quae suas non in hac figura, sed alibi cau sas habent. Denique per praesentem coelestium habitudinem, quae post annos triginta contingent, si modo portendi possunt, perfici certè non possunt. Meritò igitur plerunque dicunt, natus hic ipse sibimet causa erit incommodorum suorum alius commodorum. Secundum indicium: Si patibulo moriturum aliquem dixerint, non à natiuitate sua id solummodo, uerùm etiam parentum, fratrum, filiorum, aliorumque necessariorum: imò uerò etiam ex natiuitate necantium intelligi pos se putant. Si qua uerò patibuli huius causa est, uel una est, uel si plures certè coniunctae sunt, &in ipso:ubi uerò in diuersis haec dispersa sunt, non causae, sed signa uidentur. Denique si per coeli in na tiuitate figuram fatum pueri iam pridem facti praedicitur, haec ipsa figura fatum non efficit, sed declarat: sicut &puer non tunc efficitur, sed declaratur effectus. Sed &ante conceptionem fatum Platonici dicent fuisse conceptum, quando uidelicet anima corpus elegit. Indicium tertium: Cum multae praeuidendi rationes esse putentur oraculum, augurium, aruspicium, interpretatio somniorum, medicorum agricolarumque praesagia, omen, physionomia: in quibus omnibus signa perpen duntur, non causae futurorum: cur nam in sola figurae coelestis inspectione non indicium tantum pu tant esse, sed causam? An uidelicet nobis est illa figura superior? Sed auium quoque uolatus, &tonitrus superiores sunt, neque tamen per haec ut per causas, sed tanquam per indicia solent aucupari fu Denique quid &quomodo efficientis ad haec causae sit in coelo, iam constitit.