Latin
1612.5 to 1612.8
Ficino, Opera omnia 1612.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Mitto quòd dum solem quidem in nona: Lunam uerò in tertia gaudere uolunt, interim oppositos faciunt, oppositionem uerò formidare consueuerunt. Mic to quod cum Mercurium dicant gaudere ortu potius, quam occasu: Venerem uerò uicissim soccasu potius, quam ortu laetari, gaudere simul eos, ac merere pariter fatebuntur. Nam planeta dum alijs hominibus oritur, alijs occidit atque è conuerso, cum Orientis angulum esse uitae incipientis an gulum arbitrentur, uitaeque mors sit opposita, cur non angulum Occidenti Orientis oppositum, morti designant? Huic enim assignant octauam sedem Occidenti propinquam, eamque Saturno com mirtunt. Sed cur etiam primam domum, uitaeque originem Saturno commendant? quasi in manu eius sit mors pariter atque uita. Sed uideo quo confugient. Saturno planetarum primo primam attribuent domum, loui planetarum secundo secundam, ascendenti in Oriente signo è uestigio succedentem: Marti tertiam. Quartam Soli, Veneri quintam, Mercurio sextam, septimam denique Lunę id est, signum in Occidente locatum. Rursum igiturà Saturno exordium planetarum repetent in octaua, sed cum iterum post Saturnum nonam loui tribuerint, Marti decimam, Soli undecimam, Veneri duodecimam, nihil iam erit reliqui, quod Mercurio Lunaeque successione simili dedicent, quorum tamen duorum effectus manifestissimè omnium post Solem apud nos apparent, nisi forsan ascendens iterum sicut Saturno, sic Mercurio, Lunaeque accomodent, quod fingentis erit potius, quam docentis. Proinde cur aetates hominis iam nati non eodem tenore designant? Nempe ordine conuerso, primam Lunae, secundam Mercurio destinant, similiterque deinceps. Verum enimuerò hęc omnia per bella sunt, ac penitus arbitraria, nullis omnino rationalibus confirmata. Similiter arbitrarium est, quod Mercurium, quem facilè ad malum sicut ad bonum conuerti putant, in loco uitae exordientis, uelut in gaudio collocant, cur non Solem potius, aut Venerem, aut louem? Cur item Mercurium &rationis authorem, simul &malum adeò lubricum arbitrantur? Sed frustra ab ijs rationem diutius hac in re, uel illa requiro, qui nulla unquam ratione, saepissime uerò similitudine quadam imaginaria, &inani comparatione utuntur. Quis non uidet eos ineptè nimium comparare?