# Opera omnia 1612.5-2-8

Ficino, Opera omnia, 1612.5 to 1612.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1612.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1612.5-2

Nonne & tura. Deus mentesque diuinae superiores sunt? Oracula tamen & Prophetarum uerba diuino afflatu pronunciata uel scripta, futurorum prodigia non causae iudicantur. Similiter poterit & coeli facies esse liber, in quo figurae scriptae diuinitus praeferant uentura, non agant: praesertim si consideratione coe lestium corporum praenoscantur, ea quae fieri nequeunt corporalis illius naturae tenore, scilicet certae certis temporibus hominum dignitates atque depressiones, inuentiones thesaurorum, cogitata consiliorum, mutationes fortunaeque propriae atque nostrorum. Indicium quartum: Si per praesen tem stellarum constitutionem, uel immania scelera, uel opera diuinitatis propria portenduntur, probabilius ualde dicetur, stellas utraque potius declarare, quàm uel cum optimae sint, pessima perpetrare uel cum sint corpora, incorporea facere, & quae uel contrà uel supra naturam corpoream sunt efficere. Indicium quintum: Interrogationes quae quotidie apud Astrologos fiunt, siue de praeteritis. nunquid talia facta sint? uel de futuris, nunquid fient? uel de praesentibus, utrum fiant? de rebus & alienis à nobis, & longè distantibus, confirmant quicquid ex praesenti interrogationis hora respondetur, non per causam responderi. sed signum. Superiora hinc irerum confirmantur, quòd omnium, quae nobis accidunt fiuntue à nobis, manifestas sufficientesque apud nos causas reperimus, in propria generis nostri natura, in consuetudine, affectu, consilio. actione, occasione, concursu circumstantium causarum, neque unquam sine his causis è coelo fit aliquid: ut nil opus sit horum in coelo causas perscrutari, quae saepe in terra patent, neque tamen inueniuntur in coelo. Atqui si praesentes semper in horas coeli figuras aliquid in nobis facere concedamus, ad affectiones corporum primosque impetus tantum pertinere dicemus, atque id quidem parui esse momenti: siquidem per causam agitur momentaneam: Rursusque pro natura propria suscipi, & ad nostra quasi firmiora mutari. Ex eo autem quòd constiturio siderum non quaecunque significat, efficit, propria diuinitatis, & naturae, & artis actio confirmatur. Siue igitur louis & Saturni coniunctio nouam portendit religionem, potest nihilominus uel uera interim religio à Deo perfici, uel ab homine falsa confingisiue per coelestes motus, quae infra Lunam natura contingunt aliquando designentur, nihilominus natura ralia facit, & efficit tenore naturae: siue per eosdem motus portendantur actiones humanae, consilio tamen humano & pro arbitrio nostro procedunt, signaque interdum uana fiunt, quando efficiens causa in se causam permutat significantem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
