# Opera omnia 1612.9-2-10

Ficino, Opera omnia, 1612.9 to 1612.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1612.9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1612.9-2

Proinde quòd Plorinus, & Origenes aiunt, futurorum. quasi literas in coelo, uel scriptas esse ab initio, paulatimque explicari, uel perpetuò scribi, intelligunt stellas, figurasque tum confectas ex stellis, rum imaginarias: Item signorum gradus partesque minutas: denique Planetarum aspectus & motus, & quae consequuntur haec ubilibet, uel comirantur. Tu uerò coelum hic intellige uniuersum. Est enim ubique coelum: & Timaeus coelum nominat uniuersum. Supra Lunam quidem, sicut rerum inferiorum causę sunt communes, ita & com munia signa: infra Lunam uerò sunt causae propriae, quibus cognitis communia in propria deriuantur indicia, totumque hoc quasi animalis unius corpus existit. Oportet igitur in mundano hoc animali, tum supra Lunam, tum infra circumspicere cuncta, atque inuicem pensitare. Sicut enim diuersa inter se agentia sunt, tum supra, tum infra, tum superiora ad inferiora nonnunquam: sic & signa passim inter se sunt saepe diuersa: quemadmodum in quolibet animali, tum naturae inter se contrariae sunt, tum membra diuersa, tum in alijs ad alia repugnantia signa. Iubet itaque Rasis physio nomum non uni credere signo, sed cuncta comprehendere, inuicemque librare, atque ubi contraria sunt, sequi plura simul atque certiora.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
