Latin
1613.6 to 1613.9
Ficino, Opera omnia 1613.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Motus itaque tuos omnes, qui non in tota solum uita, sed anno quolibet atque mense innumerabiles sunt, nunquam potes inde perspicere, nec etiam si quolibet anno reuolutionem tuae natiuiratis euoluas, neque rursus si quotidie diligenter obserues. Mitto in praesentia quid daemones possint, homines certè non possunt. Sapiens nemo negabit, stellas omnes, quae nobis innumerabiles sunt ad effectum quemlibet conferre nonnihil, ex earumque confluxu commune aliquid, &id quidem pro natura loci &materiae confici: Astrologi uerò stellas tantum mille uiginti quinque &duas, uel ad summum, super mille quater centum septuaginta sex duntaxat obseruant. Quo sit ut cum minorem causarum numerum teneant, atque eas nondum perfectissime calleant, absolutam effectus conditionem iudicare non possint, praesertim cum super Planetas stellae sint quamplurimae, tum magnitudine, tum splendore mirabiles. Sint etiam innumerabiles in orbe lacteo, ocu lis omnino nostris occultae, Planetas uerò ad stellarum aspectus, aliter atque aliter effici, negare ex eorum doctrina non poterunt. Mitto quòd Phauorinus philosophus non solum alias stellas praeter notas existere, uerum etiam Planetas alios disputat esse posse, ignotos uel propter splendoris copiam, uel propter exuperantiam altitudinis, sine quorum obseruatione haberi forsan perfecta rerum notitia nequeat. Ad haec si quis obijciat stellas quidem hemisperij nostri agere in hominem sub hoc ipso Orizonte nascentem, in alios alias. Respondemus: stellas ubicunque sint, omnes in sese inuicem conijcere radios, terrae umbra hoc nunquam impediente, eosque undique ad nos usquae traijcere, item paucas admodum hemisperij stellas hominib. esse notatas, imo etiam si stellarum numerus nimium computatus esset, uirtus certè non omnis adhuc est nota, imò nec deprehensae adhuc singulae motiones, nec oculo, nec instrumento, nec aetate ad omnes sufficiente. Quid? quod difficillimum creditu est: Mercurij magnitudinem, altitudinem, motionem, ad unguem esse perspectam, siquidem &rarissimè uidetur, &tunc obscurè se obijcit, ac ferè momento, neque diligentiam suspicientis expectat. Cum ergo quid sit, quid fiat in coelo nondum perspectum sit, nimirum neque etiam quid fiat è coelo. Praeterea non ratione Astrologi, sed experientia &usu nituntur, experientia uerò, nisi cuncta quae utrobíque circunstant similia sint, saepissime fallit. An uerò quia nascente Romulo, Mars in Ariete angulum Orientis habebat, talia gessit? Stellis uidelicet humano notis ingenio fermè sic eo tempore concurrentibus: Quoniam igitur talis sub tali quondam coelo Romulus extitit, nunquid &Annibal, cui Mars quoque ascendit in Ariete, eundem omnino consequetur euentum? Nequaquam.