# Opera omnia 1615.5-2-7

Ficino, Opera omnia, 1615.5 to 1615.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1615.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1615.5-2

Imò uerò si figurae, quae sunt in opere, quodammodo inter se repugnantes, in artificis animo non repugnant: si formae naturales inter se pugnaces in contemplatoris mente non dissident: si membra inter se aduersa non aduersantur in semine, certè in coelo non dissident inter se uirtutes harum efficaces formarum, quae certant in uiliori materia. non potente uidelicet conciliare quae capit. iam uerò non solum non dissonat Cancer ab Ariete, sed consonat, partes enim utraeque sunt corporis plu rimum uniformis, & suapte natura, quae apud nos dissonant harmonicè temperantis, neque minus in coelo, quàm in musico cantu inter se omnia consonant. Sic & nobis forsitan excogitare licebit humanam musicam ex harmonia coelesti coelum namque Pythagorici, Dei lyram appellauerunt, Coitum igitur Planetarum apud nos octauae uocis consonantia referat, haec enim cum prima coire uidetur, oppositionem uerò coelestium, quae fit in septimo, uox quoque apud nos septima similiter omnium dissonantissima repraesentat sextilem aspectum, qui fit in tertio signo uox tertia, quadratum quarta, trinum qui in quinto fit, quinta. Sicut ergo in consonantia nostra inde pendente quarta uox, uel interdum septima, quae per se dissonarent, tamen unà cum caeteris ad gratiam consonantiae conferunt, sic & multò magis in harmonia coelesti aspectus omnes ad absolutam concordiam necessarij iudicantur. Hinc fit ut sapientiores Astronomi quartum aspectum adiunctum, uel sextili, uel trinonon solum non horreant, sed exoptent: fit etiam ut per septenarios, uel dierum in morbis, uel anno rum in uita, quibus quadraturae, uel Lunae, uel Saturni mox ueniunt, mutationes in nobis non sem per in peius, sed in melius quandoque contingant. Interea ridere iuuat Astrologos, qui cum Cancrum dicant magis quàm Libram Arieti qualitate contrarium, aspectum tamen oppositum, qualis ex Libra resultat ad Arietem, magis quàm quadratum detestari consueuerunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
