Latin
1615.8 to 1615.10
Ficino, Opera omnia 1615.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid Cancrum garriunt frigidum atque humidum, in quo Sol constitutus calorem nobis exauget? Quid calidum Sagittarium? sub quo Sol terras à frigore, uel imbribus non tuetur? Ex quo patet ex accessu Solis potius atque discessu, quàm ex siderum qualitate, calorem &frigus intendi uicissim atque remitti. Neque nobis obijciant Lunam, uel Mercurium in alio atque alio signo aërem qualitate mutare, quia uidelicet ibi alia sit, &alia qualitas, nam primo quidem non ubique id efficiunt, neque enim uel aestus inde Scythis oritur unquam, uel frigiditas &humiditas Indis. Deinde etsi forrè mutent, non statim con uincitur, esse illic eiusmodi qualitates inter se ęquè pugnantes, alia enim uirtute longeque à nostris di uersa haec inde proueniunt. Nonne tum ex uarijs affectibus animae, tum ex contractione &dilatatione quadam spiritus, contrariae statim oriuntur in corpore qualitates, quę non sunt in animo spirituque, uel contrariae, uel qualitates? Ex lumine nimium repercusso fit aestus, qui non existit in lumine: Ex lumine liquor in cera simul, siccitasque in luto, neque tamen in lumine sicca est, uel liquida passio. Item certa stellarum positione, siue impulsione in terris eleuantur uapores &uenti, neque tamen illic aut uenti perflant, aut uapores obnubilant. Quod autem uirtutes in coelo ualdè ab his, quae pugnant in elementis alienae sint, coniectamus ex eo, quòd omnibus in rebus, quae ex elementorum qualitatibus commiscentur, insunt mirificae quaedam uires, &praeter, &super naturas elementorum, quas speciales proprietates appellant, speciebus his coelitus attributas. Mitto caetera: innumerabilia enim sunt. Sic magnes polum suum sequitur Arcticum, ferrum uerò magnetem: sic paleae succinum. Hoc uerò polum fortassis Antarcticum.