# Opera omnia 1616

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1616
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1616

Per tales ergo uirtutes, quales hae sunt, & quales in scamonea purgant bilem, & in elleboro atram bilem, Albumasar probat praecipuas coele stium actiones expleri. siue fixae uirtutes eiusmodi sint in stellis, siue quotidianis earum aspectibus ab eis sibi inuicem comparentur, atque inde ad inferiora mittantur. Merito igitur Albumasar & Albius Ptolemaeum ubique reprehendunt, quòd qualitates stellis elementales & inter se repugnantes saepe tribuerit, probantque non esse tales in coelo naturas. Mitto nunc quòd non solum, ij quos dixi, Ptolemaeo possident atque alijs, sed Ptolemaeus ipse dissentit ab alijs, ubi de terminis loquitur Plane tarum, narratque alios etiam inter se dissidere. Aegyptios enim à dominis domorum maximè solitos accipere terminos: Chaldaeos autem à dominis triplicatum, idque latissimè confutat. Mitto quòd in aspectibus exaltationibusque dissentiunt. Ptolemaeus enim à signo simpliciter ad signum: alij quidam à gradu metiuntur ad gradum. Exaltationes quoque Planetarum Ptolemaeus in toto quodam signo putat accipiendas: alij uerò nonnulli a certo quodam spacio signi. Similiter de significatore uitae, & de annorum datore dissentiunt. Redeo parumper ad qualitates. Cum Martem esse igneum arbitren tur, cur non in Piscibus cadere tradunt potius, quam in Libra? An quia Libra maximè distat ab Ariete domicilio Martis. Sed profectò maior est distantia natura, quàm situs: magis itaque discrepant ab Ariete pisces, ut aiunt, aquei, quàm aëria Libra. Cur nam in Libra uolunt exaltari Saturnum, quem terreum esse putant: Prolixum foret eiusdem generis caetera recensere. Redeamus iam ad Plorini conclusionem. Refert quidem primum: Astrologos arbitrari unamquamque per se srellam suum aliquid agere: ex cunctis uerò inuicem conspirantibus nouum aliquid praeterea confici. Ex quo patet, ex his quid potissimum proueniat iudicare neminem perspicuè posse. Deinde significat Astrologos non habere modum, quo Planetae agant, quaecunque dicuntur efficere. Neque enim uel proprio quisque, uel communi cuncti consilio indigent ad agendum: siquidem naturales infra Lunam causae natura sua sufficiunt ad agendum, neque consilium exigunt ullum ultra naturam. Neque rursus cum stellae faciant haec more naturae, aliter, uel alia faciunt, quàm fieri possit tenore naturae, quamuis praestantius atque praestantiora faciant, uidelicet praestantiore natura. Non ergo Prophetas efficiunt, non miracula quae fieri debent diuinitate: non Theologos, non geometras qui mente fiunt, & arte: non diuites: non reges: non his oppositos qui prudentia, occasione, fauore fiunt, uel impediuntur oppositis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
