Latin
1617.1 to 1617.4
Ficino, Opera omnia 1617.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. Vm coelum ipsi uitae sit proximum, ideoque quam maximè uiuens, maximeque uiuificum, putandum est per se primoque calefacere, atque humectare. Duo enim haec propriè conducunt ad uitam, nunquam uerò per sefrigefacere uel exsiccare, quae suapte natura sunt contraria uitae. Atque si conferant, ex accidenti quodammodo conferunt, frigus quidem ne nimium calor excrescens repen tè dissoluat humorem, siccitas autem, ne nimium diffluat humor. Haec autem duo satis nobis suppe ditantur à terra. Id autem inde insuper confirmabitur, si uerum fuerit quod plerique putant. Sicut mors nihil aliud est quàm priuatio uitae: ita frigus &siccum mortiferas qualitates non aliud esse, quam caloris, &humoris priuationes, quod alibi Plotinus ipse significat. Probabile quoque est, sicut tenebrae in longissima à coelo distantia luminis tantum priuatione contingunt, ita frigus &siccitatem ex nimia à coelo distantia propter caloris humorisque absentiam fortè contingere. Totum uero coelum esse calidum, patet, quia totum est ignis, totum iterum esse ignem, ostendit sublimitas, mobilitas, lumen, calor uel occultus omnia fouens. Calor autem amplissimus spacio nullam patiens uiolentiam familiarem habet humorem. Profectò in anima coeli tria potissima sunt, uita, &intellectus, &motus. Est enim anima uita quaedam &intellectualis &mobilis, totumque hoc est unum. Quod igitur est in anima uita, in coelo calor existit. Quod rursum illic intellectus, hic est lumen. Quod tandem illic motus uitalis est, hic uitalis est humor, itaque non aliud humor est, quàm agilitas cut ita loquor) ad motum: Ignis ergo coelestis non solum calidus dici potest, sed insuper humidus, id est, liquidus, fluidus, agilis, atque lubricus, &lenis, &blandus, siquidem in siccitate rigiditatem asperam intelligimus, qualem etiam frigiditas uehementior infert. Quamobrem nihil aliud est in coelo nostris ullo modo qualitatibus simile, nisi calor, humor, lumen. Lumen inquam illic est intelligentiae loco, calor illic efficacia uitae, humor uitae motus &pabulum. Nec aliter ibi calor ille sentitur, quàm tanquam fauor, fomentum, recreatio, uigor: nec aliter humor, quàm ut augmentum, &lificatio, agilitasque suauis. Inde haec &similia quaedam apud nos sunt. Illi rursus calori humido humorique temperarem calenti, similis est quodammodo spiritus &calor humorque uitalis, uel manifestus in animalibus, uel occultus in plantis passim à coelo insitus, à coelo inquam omnibus insito.