# Opera omnia 1617

Ficino, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1617
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1617

Aut enim significant Saturnum non admodum opitulari nobis interdum, quia sic procul:ideoque Lunam saltem esse tunc oportere erga nos plenam, ut saltem illa nos adiuuet, aut potius significet Saturnum non opitulari Lunae, quia sit procul à Luna, neque illam illi uicissim, si quan do uacua sit ad illum: ideoque oportere hanc illi se porrigere plenam, satisque nobis tunc illam facere suo erga nos orbe dimidio, quamuis ergo nos uacuo, item quamuis Saturnus sit procul à nobis. Pri mus quidem sensus uerba manifestius sequi uidetur, quae uereor esse peruersa. Neque enim antecedens tibus, neque sequentibus Plotini dictis sententijsque conuenire, sed potius repugnare uidetur Quod in coelo sit tantum lumen, & calor, & humor: frigus autem & siccitas circa centrum: nec aliquid coelestium per se frigus afferat, uel siccitatem, uel aliquid uitae noxium.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
