Latin
THEOLOGIAE
Ficino, Opera omnia 162
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi enim crescit actus, augetur &uita, praesertim cum per eius calorem haec omnia uiuant. Sentiet quoque, ut ita dixerim, quando per eius radios haec omnis sentiunt, ipsa tamen minimè sentietur, nam &tenuitate subterfugiet aciem oculorum, &ubertate fulgoris intelligibilis superabit terreni uisus capacitatem. Scitis insphaeris elementorum ignem infimum usque. deò ad naturam supremi aëris declinare, aërem uerò contrà supremum ita ad ignem illum attolli, ut ignis ille fermè aliud uideatur esse, quam tenuis aër, &aërille crassior ignis, adeò ut quicunque aërem illum cernit, uidisse se ignem possit absque mendacio affirmare. Eadem comparatio est mentis infimae, qualis eit anima rationalis, ad sublime corpus, quod est coelum. Ergo &anima quodammodo est tenue coelum, &coelum est crassior anima. Et qui coelum suspicit, prospicit animam. Cogitate punctum aliquod geometricum, quod quia ęquè respicit quamlibet loci partem circundantis ipsum, si quando mouetur, per quamlibet mouetur in orbem, unde quod erat punctum, circumferentia uidetur euadere, ubi sanem circumferentia est punctum cir cumcurrens, euolutumque foras. Punctum uerò est circumferentia stabili quodam cardi ne conuoluta. Cogitate rursus scintillam quandam luminis inuisibilis, quae quoniam super omnem existit locum, aequè in partem loci quamlibet sese fundat, ac dum mouetur in gyrum, flammeus orbis efficiatur. Orbis inquam oculis manifestus, ubi scintilla est flamma compressa, flamma est scintilla profusa. Scintilla huiusmodi anima est, flamma corpus aetuereum. Et quanta est in animabus rationalibus uarietas luminis spiritalis tanta est in proprijs earum coelestibusque corporibus uisibilis luminis uarietas. Atque id lumen ita lucem sequitur spiritalem, ut Lunae lucem pallidus orbis in nubibus. Ea uerò est interrationales animas differentia, quòd animae fixarum stellarum planetarumque solum lucido corpore circumdantur, caeterae corporibus geminis, lucido &opaco, aut certe altero lucidissimo, altero minus lucido. Eadem quasi lux esse uidetur, quae dum scintilla manet, sentit quidem, sed non sentitur, cum uero explicatur in flammam, sentitur quidem iam, sed ipsa nil sentit amplius, &sicut sensu careret quicunque flammam uidens, scintillam se uidere negaret, ita carebit anima, qui dum globos aethereos suspicit quasi quosdam circuitus animarum, animas inesse illis quasi centra non senserit, neque concesserit animas esse globos luminum implicatos, globos autem esse animas explica tas. Quod ita significauit Heraclitus. ἀὐγὴ ἐηρη, ψυχὴ σοφωπάτν, Id est, lux sicca, anima sapientissima. Hinc efficitur ut nihil animo, aut gratius, aut miraba lius sit, quàm lumen, neque possit alibi quàm in lumine spirituum habitare, dum colit terras. Iam igitur &hic inuenistis animam esse tanquam lucem inuisibilem, uiuisicam, sentientem, intelligibilem, intelligentem. Et paulò antè, tanquam punctum à corpore liberum, agile per seipsum, calens, uiuificum, sentiens, capax superiorum, quod substantialis quaedam unitas appellatur. Atque haec prima quaedam excursio fit, &quasi praeludium, quo infelix diffidentia illa tollatur, quae longissimè à spiritalium confessione abducitanimos plebeiorum. Anima non est corpus, aut forma diuisa in corpore, ut ostenditur per uircutem animae naturalem.