Latin
1626.5 to 1626.8
Ficino, Opera omnia 1626.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Auget quoque in iudicando fallaciam, quòd frequenter eiusdem effectus ob causas differentes multa sunt, &dissimilia signa atque uicissim dissimilis nonnunquam euentus quodammodo signa similia, in diuersis postremo temporibus rerum uariantur indicia. Sic Astrologus saltem quolibet anno reuolutionem cogitur obseruare, sic medicus quauis hora aegrotantis accidentia circumspicere, futurum praedictu rus euentum: Similiter auspex &aruspex, siquid in hoc est ueri, ostenta passim &omnia singulis au cupari momentis Similiter &Physionomus, siquid modò in hoc est ueritatis, singulis aetatis huma nę septenarijs, argumenta ualetudinis morumque perspicere. Sicut enim septimo quoque die in aegrotantibus noua potissimum captantur indicia: ita septimo quoque anno noua quaedam accidentia &lineamenta nouae figurae, noui colores, &gestus uel suboriuntur nobis, uel saltem apertius demonstrantur. Sed memento quocunque modo, uel ritu circa futura, uel quomodocunque abstrusa hominibus uera dicantur, id saepe casu contingere, apud eos praesertim, qui plurima dicunt: sępe etiam quòd &huic simile est id euenire, quia multa sunt in uita omnibus ferme communia, multisque undi que modis quotidie contingentia: nonnunquam quod uel casu, uel arte uidetur esse perspectum, in stinctu potius naturali, siue daemonico, siue diuino fuisse prolatum. Naturali inquam instinctu, quando natura in nobis sic temperata est, ut ab uniuersali natura facilè moueatur. Daemonico, quan do imaginatio sic affecta, ut opportunè pulsetura daemone. Diuino, quando ratio uel intelligentia ita se habet, ut accommodatissimè tunc diuinae menti subdatur. etiam si id nos lateat. Quinque sunt igitur praedicendi modi: arte, casu, natura, daemone, Deo. Hinc efficitur, ut plerique, uel inertes, uel minus in artibus eruditi, praesagio doctiores excellant. Hinc Porphyrius antequam narraret Plotinum uaticinio Socratis instar mirabiliter polluisse, ait, eum aliquid ipsa natura mirabile praeter caeteros homines habuisse, nec solum daemonem, sed &Deum habuisse magistrum. Hinc Astrologicum illud iudicium ex stellis non solum fit per earum inspectionem, sed etiam ex ipsius natura qui iudicat. Hinc Ptolemaeus: ludicia huius ambigua sunt ei, qui rerum naturas stellasque considerat: cui illi uerò, qui ex meliori parte futura cognoscunt, propinquiores sunt ueritati propter uim animae in eis dominantem, quamuis non multam huius artis peritiam habeant. Conclude tandem siagricultores, ac medici in re certiore saepius praedicendo falluntur, caeteros praedictores saepissimè falll. Quam fallaciam dectissimi quinque Astronomi deprehendentes, iudicia neglexerunt. Mitto caeteros mihi etiam notos.