Latin
1627
Ficino, Opera omnia 1627
Unproofread scanNot analysed yet
in mundo rationalia sunt, quoniam &maiora sunt, &non partes solùm, sed insuper sunt &totaVnde patet praeter commune fatum his munera quaedam, uel in dispensatione fatali, uel praeter farum propria conuenire. Confirmat denique in uniuerso non fortuitam congeriem peruagationemque, sed perpetuam rerum motionumque seriem esse naturali, &diuina quadam arre dispositam: propterea quod ad certum finem singula dirigantur, &cuncta conferant ad communem, &consequens ubique successionis ordo semper agatur similiter, atque repetatur.