# Opera omnia 1628.10

Ficino, Opera omnia, 1628.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1628.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1628.10

Mitto quot modis fouerim nato cor, cerebrum, & iecur, & stomachum, rebus tum ipsi, tum nutrici & extra & intus adhibitis: obseruans interea feliciores in adhibendo dies & horas. Existimat uerò Ploti nus rationalem animam non artibus eiusmodi tantum corpus suum & sibi commendata frequenterà communi sorte defendere uerumetiam instar coelestium animarum, imperium exercere posse nonnunquàm in inferiores mundi materias: utpote quae germana sit coelestium animarum, atque ita cuncta faciat, tanquam habens quandam principij rationem. Quando uerò id possit, & quomodo pessit, in Theologia latius dispuramus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
